Charter: Urkunden (777-1894) 1264 V 22
Signature: 1264 V 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Mai 1264, Grafenstein
Ulrich, Herzog von Kärnten, Herr von Krain, schenkt dem Kloster des hl. Agapitus in Kremsmünster zwei Hufen bei Magdalena, zwei bei St.Georg im Tale Zumoltsperge und eine Mühle, in der ein Fischer wohnt, am Fluß Wunwitz bei Schratenperge mit allem Zugehör, eximiert die Güter von der richterlichen Gewalt, so daß nur die todeswürdigen Verbrecher dem herzoglichen Richter auszuliefern sind und sichert dem Kloster bei eventueller Gefährdung der Güter völlige Schadloshaltung zu.Source Regest:
Regestenbuch Kremsmünster
Regestenbuch Kremsmünster
x
In nomine domini amen. Ne ea, que geruntur in tempore, simul cum tempore repente transeant velud vmbra, necesse est, vt omnis actus dignus memoria scripture testimonio, cui non inest obliuio, eternetur. Nos igitur Vlricus dei gratia dux Karinthie, dominus Carniole vniuersorum presens scriptum intuencium noticiis inculcamus, quod nos ob reuerenciam virginis gloriose pro remedio et venia delictorum nostrorum progenitorum, et vt salus nostra fiat amplior et pocior apud deum, Monasterio sancti Agapiti in Chremsmvonster, ordinis sancti Benedicti duos Mansos sitos apud sanctam Mariam Magdalenam, duos Mansos sitos ad sanctum Georgium in valle Zvmoltzperge, et vnum Molendinum, in quo piscator residet in fluuio, qui dicitur Wůnwitz circa Schratenperge, cum omnibus suis pertinenciis cultis et incultis, quesitis et inquirendis, pomariis, siluis, pratis, pascuis, viis, deuiis, piscationibus, aquarum decursibus, hominibus propriis et liberis, ac omnibus iuribus, quocumque censentur nomine, libere et absolute donauimus perpetuo possidendos. preterea predictos mansos et molendinum cum eorum colonis exnunc eximimus ab omni judiciaria sev exactoria potestate ita, quod nec Jvdex noster nec Officialis nec preco neque exactor cum predictis bonis suisque incolis quicquam habeat ordinare, Sed si quis racione furti, homicidii uel maleficii ad mortem fuerit contempnatus, is nudus nostro Judici assignetur, rebus remanentibus predicto monasterio vniuersis. licebit quoque nunciis supradicti Monasterii supradicta bona, cui voluerint, commendare, nullum ius nobis in ipsis bonis penitus reseruantes, excepto, quod grauamina, si que in ipsis bonis Monasterium sustinebit, sine dampno et preiudicio ipsius Monasterii retractemus. Et vt nostra donacio, sicut superius est expressa, robur teneat perpetue firmitatis, presentem Cartam scribi prouidimus et sigilli nostri munimine roborari in euidens testimonium et cautelam. Huius etiam rei testes sunt Wernhardus dictus Chnevzl, Wilhelmus de Minchendorf, Heinricus de Helfenberch, Heinricus, Durenchardus et Ortolfus nostri Capellani, Chvnradus et Fridericus nostri Notarii, Gvntherus Officialis, Heinricus filius Siglochi, Ramungus et alii quam plures. Actum in Grauenstein Anno domini M. CCL. XIIII. xi. kalend. Junij.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 316-317, Nr. 339
Original dating clause: xi. kalend. Junij.
Editions:
- Urkundenbuch von Kremsmünster Nr. 106.
Language:
Places
- Grafenstein
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1264 V 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1264_V_22/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success