Charter: Urkunden (992-1600) 1089 IX 14
Signature: 1089 IX 14
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. September 1089, o. O.
Erneuerung des Stiftbriefes des Klosters Lambach durch Bischof Adalbero von Würzburg.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 119
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 119
Abschrift in einem Cod. Msc. sec. XIII.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Adalbero Dei Gratia Wirzburgensis episcopus notum esse uolo omnibus christi fidelibus, qualiter parentes mei ob salutem animarum suarum in Loco Lambach dicto congregationem instituerunt clericorum et qualiter heres eorum factus licentia domini apostolici pape Gregorii, qui et Hiltiprandus, pro hac in eodem loco congregationem substitui monachorum consensu et consilio parrochiani episcopi Patauiensis scilicet Altmanni. Et quoniam conmunis uita monachorum plvs indiget quam secularium conuentus clericorum, ad suplementum eorum ex nostro adauxi fisco IIII. uidelicet siluas, Quarum due iuxta Trvnam in parte aquilonari sunt site una mercato Wels inferior alia superior. Inferioris uero hardis nemorarius erat Enzo, superioris autem hardis nemorarius erat Engizo. Ex altera autem parte eiusdem fluminis Trune contra meridiem due silue una ad Buchenloch, cuius nemorarius Bero erat, altera ad Eiterwalt, cuius nemorarius Ello erat. In his ergo siluis solus abbas absque ulla contradictione pro suo libitu habet potestatem euellendi, domos edificandi, plantandi, molendinos faciendi, uenandi, insuper quidquid ad utilitatem fratrum inde potuerit exeogitari. Addidi insuper quantum mihi predii de patruo meo Arbone ad Zuisil contigit et uicinum mercatum ad Wels duoque mercata in francia, unum ad Onoldesbach, ad Geroldeshouen alterum cum omni utilitate ad ipsa pertinente et parrochiam, que dicitur Tutensteten. Hec omnia Ekkeberto uenerabili abbati conmisi eo, quo ego hec iure habui, monasteriique curam potestatiue haberi feci. Huius rei testes sunt Eberhardus comes, Marchwardus, Gerungus, Ebo, Heinricus, Zeizolf, Arbo, Porn Itemque Porn, Nendingus, Archo, herrandus, Penno, Wermut, Arbo, Erchenbertus, Adalrammvs, Altmannus, Adelbertus. Actum est Ratispone anno M.l.vi. Indictione VIIII. Episcopatus autem domni Adalberonis XII. Deinde post aliquantum temporis abbatis Ekkeberti coactus piis petitionibus ab hoc onere sibi imposito eum absolui, sed ex suis ille unum fratrem nomine Becemannum in hoc abbatie onvs elegit. Hunc quoque pergens mecum illuc adduxi eandemque rem, qualiter antecessori suo conmissa erat, conmisi. Cum autem hoc ipsum monasterium instauratum a supra dicto Altmanno et a me pariter dedicaretur anno dominice Incarnationis M.lxxx.viiii. Indictione XII. Epacta VI. Concurrente VI. XVIII. Kalendas Octobris, Anno ordinationis domni Altmanni XX.V. meique XI. v. iterum et tercio hec, que prius feci, renouaui tradens tunc ad altare sancte Marie et s. Kyliani unam stabulariam curtem ad dotem simul cum his omnibus, que a me uel a parentibus meis ante ad illud tradita fuerant. Hec episcopali banno atque huiusmodi anathemate ambo episcopi confirmauimus, ut, siquis hanc traditionem destruere presumpserit, ligatis manibus et pedibus mittatur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 119-121
Original dating clause: XVIII. Kalendas Octobris
Editions:
- Pez, Script, rer. Austr. II. 12.
Language:
Places
- o. O.
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1089 IX 14, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAL/LambachOSB/1089_IX_14/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success