OÖLA, Kopienarchiv, HS 68, Lambacher Urkundenregesten 1459-1499, S. 585 Nr. 2923
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
Hängesiegel fehlt
Material: Pergament


Georgius divina miseracione tituli sancte Lucie in Silice sacrosancte Romane ecclesie presbyter cardinalis et episcopus Pataviensis universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ante tronum divine maiestatis fideles Christi sanctorum piis adiuti suffragiis ad eorum colenda festiva solemnia et patrocinia veneranda eo ferventius debent excitari quoque talium patronorum fulciti presidiis potioris glorie retributionis premia promerentur. Eapropter nos pastor more vigilis oves gregis dominici cure nostre commissas, quas cupimus in caulas Domini congregari ad eorundem sanctorum trahimus libenter obsequia, ut illos in conspectu Domini devota veneracione collaudent, cupientes igitur, ut capella beate Maria Magdalene in Mornpach in parrochia Lambacensis ecclesie situata congruis frequentetur honoribus fideles quod ipsi et libentius devotionis causa ad illam confluant, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius se conspexerint refectos, nos cardinalis et episcopus prefatus humilimis precibus reverendi in Christo patris domini Johannis abbatis eiusdem monasterii Lambacensis moti de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in die cene Domini, pasce, dedicationis, Marie Magdalene, assumptionis Marie ad predictam capellam confluxerint missasque ibidem legerint, predicaverint, cantaverint sive manus adiutrices porrexerint cum cera, candelis, libris, calicibus quibusve aliis rebus ad cultum divinum spectantibus si qua obtulerint pro qualibet ipsarum festivitatum celebritate centum et quadraginta dies indulgenciarum de iniunctis eis penitenciis misericorditer in Domino relaxamus presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum fidem et testimonium presentes literas fieri nostrique sigilla iussimus et fecimus communiri. Datum in oppido Wels in monasterio beate virginis ordinis minorum Pataviensis nostre diocesis anno dominice incarnationis millesimoquadringentesimo octogesimoprimo indictione quartadecima die vero quinta mensis marcii pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti divina providentia pape quarti anno decimo.
- Wels
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1481 III 05, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAL/LambachOSB/1481_III_05/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success