Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
keine Angabe Material: Papier
Condition: schadhaft
Obedienciam et reverenciam cum sui humilima recommendacione. Reverende pater, ego insinuo paternitati vestre, quod nos collegimus vina nostra in omnibus vineis nostris in [Ne]wnburga claustrali et provenerunt nobis tamen septem trinarii et quatuordecim urnas vi[...] Reverende pater, ego notifico eciam paternitati vestre quod ego adhuc non redemi decimam nec ius mont[ium] propter causas et domnus prepositus recepit pro una urna non minus quam x ß den. Reverende pater, ego nullam pecuniam habeo plus aput me et ideo cogor iam mutuare pecunias ab uno cive de Gmunden vel ab uno alio. Reverende pater iam preteritis diebus scripsi paternitati vestre ex parte stewre quam imposuerunt sibi prelati infra Anasum et volunt a nobis habere quinque talenta den. et non minus et domnus abbas Scotorum Wienne dicit mihi consilium quod ego debere dare illam pecuniam, si autem non vellem dare tunc vellen[t ]arestare res nostras et vina nostra in Stain. Reverende pater et ego dedi responsum domino abbati Scotorum nos nihil haberemus in partibus istis preter vineas et oporteret nos dare stewras de vineis istis in Krembs [...] in Newnburga claustrali et dixi, quod vestra paternitas nihil sciret de ista steura nec de hiis similibus. Si autem ipsi vellent aliquid habere a vestra paternitati, quod ipsi per se scriberent paternitati vestre, ego essem proptus dare omnia que inheret paternitas vestra. Tunc dominus abbas Scotorum dixit ad me quod n[...] excusacio juvaret me et quod oporteret me dare illam pecuniam sine omni dilacione. Reverende pater, ego fui [Kre]mbs feria 4ta ante Kolomani aput fratrem Placidum et volui convenire illum Orundell et non possum, si quando ipse vult venire cum navi. Reverende pater, in Enczendorff provenerunt nobis tamen 2 trinarii et non plus. Reverende pater, magister curie in Newnburga libenter haberet pecunias super autumpnales labores et vult placere paternitati vestre, tunc scribat mihi vestra reverenda paternitas de hiis et aliis rebus. Valeat igitur vestra r. p. filio virginis Marie et in eum qui cuncta creavit. Reverende pater, ego recommendo me v. r. p. et totum negocium commissum in oracionibus v. r. p. et omnium patrum et fratrum. Reverende pater ante octo dies missi paternitati vestre literas et ad[...] nullum responsum habeo a vestra paternitate. Datum in Newnburga claustrali sabbato in die Kolomani martiris anno etc. 98o
Fr. Johannes cappellanus||
v. r. p.
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1498 X 13, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAL/LambachOSB/1498_X_13/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success