Charter: Urkunden (1137-1857) 1203 II 08
Signature: 1203 II 08
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Februar 1203, Laufen
Eberhart II., Erzbischof von Salzburg, erneuert dem Kloster Reichersberg den Gnadenbrief seines Vorfahrs Albert von 1192.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 489
Current repository:
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Das Siegel ist abgefallen. Material: Pergament
C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis eberhardus dei gratia salzburgensis ecclesie archiepiscopus et apostolice sedis legatus dilectis in christo filiis leonardo richerspergensi preposito eiusque fratribus in perpetuum. C. Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Nos quoque diuine benedictionis cupientes esse participes, qui beatis et religiosis uiris ecclesie Salzburgensis Archiepiscopis Chunrado, Eberhardo, Alberto licet jndigni successimus, eorum pia statuta non solum seruare sed etiam gratia dei fauente intendimus augmentare. Igitur quecunque ab illis ad consolationem deo militantium sub beati Augustini regula in claustro Richerspergensi pontificali auctoritate donata et priuilegiis sunt firmata, ut illis integra permaneant, statuimus et presenti pagina confirmamus. In quibus hec nominatim duximus exprimenda: Patellam in halle, Decem talenta in tuval, Decimas ad episcopale jus attinentes in ecclesiis puten et Pramberch, que videlicet Prambergensis ecclesia, ut conmodius procuretur, in duas parrochias est diuisa, quarum altera Edelz est dicta. In quibus duabus uidelicet Pramberch et Edelz dilectus frater noster eiusdem loci prepositus Leonardus, qui modo illi preest ecclesie et eius legitimi successores, qui pro tempore fuerint, de fratrum suorum conmuni consilio Plebanos idoneos de suis concanonicis secundum priuilegia sancte memorie Archiepiscopi Eberhardi et Alberti plenam et liberam potestatem habeant ordinandi ita tamen, quod ad minus tres ibi Richerspergensis ecclesie clerici preter conuersos resideant. Decernimus etiam, ut si, quod ahsit, persone in hoc assumpte ministerium uel in religionis disciplina conmissiue gregis prouidentia seu fidelitate erga claustrum et prepositum suum obseruanda minus ydonee, quam oportet, fuerint et a preposito suo conmonite cito non resipuerint, liberum sit preposito pro consilio fratrum suorum ad nutum personas illas in claustrum reuocare atque in eorum locum magis ydoneos subrogare salua jn omnibus canonica nostra iusticia nostrorumque successorum. Preterea quia sicut ex priuilegiis ipsius claustri animaduertimus,ipse locus sic est fundatus et ab antecessoribus nostris archiepiscopis in ius et patrocinium Salzburgensis ecclesie susceptus, et nullus eiusdem loci sit aduocatus, nisi ipsius metropolis Salzburgensis ecclesie principalis aduocatus, qui de beneficio principalis aduocatie sibi collato ipsum claustrum sine grauamine manuteneat et defendat, hoc instituimus, ut predicta libertas illi loco a fundatoribus destinata et priuilegiis apostolicis et imperialibus confirmata inconcussa permaneat et presentj pagina sigillo nostro conmunita sub banno interdicimus, ne a principali aduocato per ius beneficiale aliquis subaduocatus constituatur, dum in eodem loco rigor uiguerit discipline. Sane si eiusdem locj prepositus a principali aduocato sibi aliquem aduocatum destinari petierit, conmittatur illi absque iure beneficiali talis procuratio liceatque preposito, si inutilis et grauis ille fuerit, eum ammouere et loco ipsius meliorem substituere. Vt autem hec nostre confirmationis pia institutio nulla impietatis machinatione uioletur, sed in perpetuum firmissime conseruetur, hanc paginam tali sententia concludimus, ut, si quis contra eam temere agens tercio conmonitus non resipuerit, ira dei maneat super eum in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat per penitentiam, sine qua si defunctus fuerit, cum dathan et abiron reum se cognoscat in tremendo examine iudicis cuncta cernentis. Data Leovfen VI. Idus Februarii Anno ab incarnatione domini M.CC.III. jndictione VI. Anno pontificatus nostri III. Ego Eberhardus Salzburgensis sedis archiepiscopus apostolice sedis legatus S. S. Ego Wernhardus salzburgensis ecclesie prepositus S. S. Ego Hartfridus eiusdem ecclesie decanus S. S. Ego Albertus Kyemensis prepositus et salzburgensis canonicus S. S. Ego Chunradus presbiter et canonicus S. S. Ego Wernhardus presbiter et eiusdem ecclesie custos S. S. Ego Heinricus presbiter et hospitalensis S. S. Ego Ortolfus presbiter et canonicus S. S. Ego Heinricus presbiter et camerarius S. S. Ego Perhtoldus presbiter et canonicus S. S. Ego Walchmarus diaconus et canonicus S. S. Ego Dietmarus diaconus et canonicus S. S. Ego Wilhalmus diaconus et canonicus S. S. Ego Gotscalcus diaconus et canonicus S. S. Ego Otto diaconus et canonicus S. S. Ego Chunradus diaconus et canonicus S. S. Ego Oholdus diaconus et canonicus S. S. Ego Sigihardus subdiaconus et canonicus S. S. Testes Chunradus abbas de sancto victore, Chunradus prepositus de halle, Prepositus de garze, Magister Arnoldus de boemia, Vlscalcus de Lovfen, Magister marquardus plebanus de chessendorf.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 489-491
Original dating clause: VI. Idus Februarii
Language:
Places
- Laufen
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1203 II 08, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1203_II_08/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success