Charter: Urkunden (1137-1857) 1227 V 11
Signature: 1227 V 11
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Mai 1227, Wien
Schiedspruch, betreffend eine Streitigkeit über die Capelle zu Ternberg zwischen dem Kloster Reichersberg und den Brüdern Dietmar und Ulrich von Ternberg.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 665
Current repository:
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Die drei ersten Siegel gingen verloren, drei andere sind vorhanden. Material: Pergament
Nos dei gratia Waltherus abbas de Medlico, Vlricus Prepositus Sancti Nycolai et archidiaconus Austrie, Chuno decanus Salzeburgensis, Heinricus plebanus Wiennensis et Magister vlricus protonotarius ducis Austrie arbitri sub pena quinquaginta librarum electi causam, que uertebatur inter Prepositum Richerspergensem nomine ecclesie sue ex una parte et Nobiles de Ternberch Dietmarum et Vlricum fratres ex altera super Capeila Ternberch cum suis pertinentiis arbitraria iurisditione pena prescripta per subnotatos articulos de prudentum uirorum consilio terminauimus. Sunt autem hii articuli arbitrii, quod Capella de Ternberch remaneat in libertate, quam actenus habuit, Et nobiles*) habeant liberum ius presentandi clericum, cum uacauerit capella, Episcopo diocesano. Et idem clericus habebit baptisma et sepulturam tantum propriorum hominum, qui sunt in eadem uilla et in Castro, et familie ipsius clerici. Item si nobiles residentiam habeant in castro, omnes in pane eorum siue liberi siue proprii idem ius habeant, quantum ad baptisma et sepulturam, si eis placeat. Item custodes castri, qui non sunt proprii, et ipsorum seruitores et seruitrices spectabunt ad plebem Pramberch, Et ad serutinium ueniant omnes generaliter, Et capella in castro officiabitur per plebanum de Pramberch uel cuj ipse conmiserit et idem plebanus habebit omnes decimas magnas et paruas et etiam personales, Et accusatos de familia in castro et in Ternberch in placito christianitatis coram plebano de Pramberch corriget clericus de Ternberc et emendabit. Et in reconpensationem istarum libertatum dabitur predium in certis reditibus ad dimidium talentum et isti reditus dabuntur ante festum Sancti Michahelis. Et si qua pars uenerit contra hoc arbitrium, dabit alteri parti quinquaginta libras. Et si reditus dimidii talenti non fuerint ante festum sancti Michahelis preposito uel plebano assignatj, conmittent idem nobiles penam quinquaginta librarum, Et utraque pars renunciauit omnibus instrumentis pro eadem causa impetratis. Vt autem hec nostra diffinitio ab omnibus nota et stabilis habeatur, presens pagina sigillorum nostrorum inpressione robur accepit. Acta sunt hec anno incarnationis domini M.CC.XXVII. Indictione XV. v jdus Maij jn ciuitate Wienna et in Carnario in presentia testium subscriptorum. Sunt autem hii: Heinricus Tumprepositus Pataviensis, qui et sigillum suum huic publico instrumento apposuit, Engelbertus prepositus de Werde, Vlricus plebanus de sancto Andrea, Fridericus canonicus Salzpurgensis, Magister johannes plebanus de Perchirchen, Magister Chrafto, Hermanus nobilis de Chranichperch, Chunradus purcrauius de Ebental, Heinricus de Chrotendorf et alii quam plures.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 665-666
Original dating clause: v jdus Maij
Language:
Notes:
*) Hier ist das Wort "non" radiert.
Places
- Wien
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1227 V 11, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1227_V_11.1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success