useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1158-1702) 1181 IX 01
Signature: 1181 IX 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1181 September 1, Wien
Herzog Leopold V. (VI.) befreit das Schottenkloster in Wien von der Leistung gewisser landesfürstlicher Abgaben.
Source Regest: 
HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 10, Nr. 7
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schotten Wien (http://www.schottenstift.at)

1 Siegel
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis Patris et filii et spiritus sancti Leupoldus Dei gratia dux Austrie. Cum protectionis nostre debito uniuersaliter omnium ecclesiarum iniurias pro uiribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus, specialiter tamen illas, que solummodo nos in suis necessitatibus respiciunt, et qve ad nos iure fundationis pertinent, que etiam nobis accuratius commisse sunt, amplius defensare et quieti ipsarum consulere dignum iudicamus. Inde est, quod nos, paterne institvtionis successores in ecclesia wiennensi Scottorvm existentes, paterne etiam pietatis sequi deuotionem decet, vt, que ipsius diligentia eidem ecclesie contulit, hec et alia post hec superadditadistrahi nullatenus patiamur. Cum enim uarias ac diuersas iustitias in terra nostra ivre requirere debeamus, nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni ivre nostro tam a placito prouinciali, quod uulgo lanteidinch dicitur, quam a pabulo, quod marscalco nostro soluitur, uidelicet marchmutte, penitus excepimus et liberos esse in perpetuum statuimus. Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, ut, quod patris nostri traditio ad eternam obtinendam salutem deo obtulit, nos rursus ad usus nostros redire cogeremus. Ne quis autem de cetero iudex, siue preco, siue etiam marscalcus, aut quilibet officialis noster, in bonis fratrum predicte ecelesie intus aut foris, audeat occasione nostre repetende iusticie, quam prorsus eis remisimus, aliquid exigere districte prohibemus et presentis scripti nostri pagina, quod sigilli nostri inpressione muniuimus, interdicimus testes etiam subscribentes, tam liberos quam ministeriales. Chunradus comes de Rakez. Comes Cuonradus de Pilstein. Comes Leupoldus de Pleien. Otto de Lenginpach. Volricus de Asparn. Chraphto de Amzinesbach. Vlricvs de Rudnich. Hadmarus de Cunringen. Wichardus dapifer et frater eius Chadoldus. Albertus de Phaphstetde. Otto de Purcharstorf. Bertoldus de Iwanstal. Ortolfus camerarius et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo. Co. LXXXo. Io. Regnante domino nostro glorioso Romanorvm imperatore Friderico. Datum wienne kalendis Septembris.
    Source Fulltext: HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 10-11

    Original dating clausekalendis Septembris

    Editions
    • Pez, Thesaur. VI, II, 89, Nr. 151. - Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. I, Urkunden pag. 36, Nr. 14.


    LanguageLatein
    Places
    • Wien
    • Wien, Benediktinerabtei Schottenstift
    Persons
    • Leopold V., Herzog von Österreich (1177-1194), Aussteller
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.