useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1158-1702) 1189 V 15
Signature: 1189 V 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1189 Mai 15, Passau
Diepold, Bischof von Passau, überlässt dem Abte Heinrich und dem Convente des Klosters Formbach alle seine Gerechtsame an der Kirche zum heil. Veit in Klein-Engersdorf.
Source Regest: 
HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 11, Nr. 9
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schotten Wien (http://www.schottenstift.at)

Siegelrest
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis Deobaldus dei gratia Patauiensis ecclesie episcopus uniuersis Christi fidelibus salutem in perpetuum Amen. Cum pie desiderium uoluntatis et laudande diffinitionis intentio pontificalibus studiis semper sint adiuuanda, cura sollicitudinis est adhibenda, ut ea, que ad honorem dei et utilitatem religiosarum domorum sunt disposita, nec dissimulatio negligere nec aliqua ualeat presumptio perturbare, set sicut hoc, quod ratio exigebat, utiliter optinuit diffiniri, ita, quod semel bene diffinitum est, nulla debet retractione uiolari. Eapropter memorie christi fidelium presentis scripti pagina commendamus, qualiter ad instantiam et petitionem venerabilis fratris nostri Heinrici abbatis Fornbachensis et sue congregationis, quidquid juris in ecclesia sancti Viti Engilbrettistorf habuimus, prefato cenobio et fratribus ibidem deo famulantibus in subsidium intuitu diuine remunerationis contulimus, ita uidelicet, ut iam dictus abbas, vel successores eius, de manu nostra et successorum nostrorum curam animarum cum altari et aliis ad jus spiritale pertinentibus recipiat et clericum in prefata ecclesia, qui populo diuina ministret, idoneum pro beneplacito suo, et sicut redditurus est rationem deo de animabus eisdem, ordinet ac instituat, presertim cum in possessione eiusdem ecclesie sepe dictus abbas et predecessores sui quiete et sine prescriptionis interruptione usque ad tempora nostra fuerint nec a possessione unquam ordine judiciario uel fine debito ceciderint. Ceterum ne per insolentiam hominum, sicut sepe fieri assolet, id, quod tam rationabiliter in usu et potestate eorum tam longeua possessione ab ipsis est detentum et a nobis postmodum maturiori consilio habito confirmatum, infringi ualeat, presentis scripti paginam impressione sigilli nostri communimus et testimonio eorum, quorum nomina infra continentur, corroboramus. Hainricus prepositus babenbergensis. Purchardus de Chambe. Megenhalmus plebanus Patauiensis. Richerus canonicus et prothonotarius curie. Sigilohus, Rapoto capellani. Pertoldus dux Dalmatie. Pertoldus comes de Perge. Thiepoldus liber de Erlahe. Chadelhochus de Ualchinsteine. Leutoldus de Sauirstete. Ebo de Possinmonsteure. Marquardus de Matheseo. Werenhardus de Trasmihusen. Rodolfus marscalchus. Duringus de Styria. Pernoldus burgensis de Patauia. Heremannus cellerarius. Actum feliciter in Patauia. Anno ab incarnatione domini Mo. Co. Lxxxvo iiii. Indictione nona. Idibus Maij.
    Source Fulltext: HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 11-12

    Original dating clauseMaij



    LanguageLatein
    Places
    • Kleinengersdorf (GB KO)
    • Passau (BRD, Kreisfreie Stadt)
    geographical name
    • ecclesia sancti Viti Engilbrettistorf
      • Regular Form: Kirche zum Hl. Veit in Kleinengersdorf
    Persons
    • Diepold von Berg, Bischof von Passau (1172-1190), Aussteller
    • Heinrich II., Abt der Benediktinerabtei Formbach (1179-?)
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.