useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1158-1702) 1209
Signature: 1209
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1209, Wien
Hugo, Pfarrer zu Leiss, stiftet zum Altar des heil. Gregors in der Kirche des Schottenklosters zu Wien, vor welchem sich das Grabmahl des Herzogs Heinrich II. befindet, ein ewiges Licht.
Source Regest: 
HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 20, Nr. 14
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schotten Wien (http://www.schottenstift.at)

1 Siegel
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Vniuersa, que geruntur sub sole et ordinantur ab hominibus, transire solent cum tempore, nisi scripto memorie commendentur. Bonum opus, ut euangelica suadet auctoritas, nobis sit in uoluntate, nam erit ex diuino adjutorio in perfectione. Et teste Paulo, velle quidem adiacet, perficere autem uix aut nullatenus ualeo, sed dominus, qui confert affectum, per misericordiam sui prestabit et effectum. Contra obliuionis igitur iniuriam meminerint queso tam moderni quam posteri, quod ego Hugo, humilis plebanus in ecclesia Lize, fallatiam mundi et nil stabile permanere sollerter considerans, decreui respectu fidei mee ac diuine retributionis intuitu paruitatis mee indigentie in instanti aliquid de temporalibus subtrahere et transitoria huius mundi domino opitulante in perpetua commutare, ut uidelicet possim ad tumbam domini mei, pii fundatoris scotorum monasterii, quondam ducis Austrie, Heinrici gloriose memorie, lampadem inextinguibilem ordinare. Ad hoc itaque domum meam Wienne in area scotorum sitam iuxta puteum et uineam meam bonam, duo iugera pene continentem, in monte domini mei Livpoldi, illustris ducis Austrie et Styrie, Thobeliche collocatam, predicto monasterio domine nostre beate Marie scotorum cum sincera deuotione confero hoc pacto, ut fidelis minister et seruiens meus Kazelo et uxor eius Friderun et ipsorum heredes ac similiter eorum posteritas pro suo fideli seruicio predictam domum et uineam a domino abbate sanctoque conuentu scotorum iure ciuili, quod uulgo sonat burchreht, recipiant et preter censum domus, quadraginta denarios uidelicet, annuatim in festo beati Michahelis archangeli custodi eiusdem monasterii sub testimonio conuentus decem longiores solidos pro dicta domo et uinea persoluant, ut exinde sincerum comparetur oleum oliuarum, de quo lampas unadie noctuque ad altare beati Gregorii, ante quod est sepulchrum prefati domini mei ducis, ardeat incessanter. Nec est silentio pretereundum uel obliuione tradendum, quod, si predicti predii possessores maliciose uel aliquo, quod deus avertat, malo ingenio predictam summam annuatim soluere neglexerint, domino abbati et custodi in duplo restituant et nichilominus ex uigili cura custodis lampas assidue procuretur. Si uero negligentes aut pertinaces in non reddendo debito biennio uel ultra exstiterint, domus cum uinea in usum conuentus libere succedant sicque ordinatio luminis in prouidentia boni custodis iugiter perseueret. Ut autem hec rata et inconuulsa permaneant, prefatus dominus meus illustris, dux Austrie et Styrie, ad preces meas aures sue clementie dignatus inclinare presens priuilegium sigilli sui precepit munimine roborari. Testes igitur huius rei sunt hij, quorum nomina sunt subnotata. Ulricus notarius curie. Magister Arnoldus. Chuonradus plebanus in Ruspach. Ulricus de Valchenstein plebanus. Fridericus de Widervelt plebanus. Chrafto capellanus curie. In gradu laicorum Gotfridus camerarius. Theodericus magister monete. Wido miles. Chuonradus sueuus. Otto Grans. Livtoldus urbanus. Actum publice Wienne in memorato scotorum monasterio. Anno verbi incarnati M. CC. VIIIIo. Indict. xiiio. Pontificatus pape Innocentij anno xiio. Regnante Ottone Romanorum rege anno primo.
    Source Fulltext: HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 20-21
    Editions
    • Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. II, Urkund. pag. 52, Nr. 56.


    LanguageLatein
    Places
    • Niederleis (GB MI)
    • Wien
    • Wien, Benediktinerabtei Schottenstift
    Persons
    • Heinrich II., Herzog von Österreich (1156-1177)
    • Pfarrer von Niederleis, Aussteller
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.