useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Seitenstetten, Benediktiner (1109-1738) 1324 IV 07
Signature: 1324 IV 07
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. April 1324, Kremsmünster
Verbrüderungsbrief zwischen Kremsmünster und Seitenstetten.
Source Regest: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 176, Nr. 164
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Seitenstetten (http://www.stift-seitenstetten.at)

Ein Siegel noch erhalten. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Reuerendo in Christo patri et domino, dom. Ottakero, venerabili abbati ac Conuentui in Sytansteten. fridericus dei gracia abbas ac totus Conuentus in Chremsmunster. cum oracionibus sinceram ad quevis beneplacita voluntatem. Quoniam fraternitas siue amicicia, que non excolitur, subito contabescit. ideo necessarium inter amicos siue fratres esse dinoscitur, mutuis sese affectibus indesinenter preuenire. Racioni eciam congruit et consuetudini sapientis alludit. vt fratrum seu amicorum, maxime spiritualium. cognoscat intentionem, quam deus omnipotens circa suos dilectos iugiter ordinat et meretur. vvlt enim, quod hij, qui in dilectione sunt precipui, debeant participes inueniri, gaudentes pariter. si veniant prospera, et si contingant aduersa equaliter condolentes. Nos ergo pensantes animo sollicito, quod vita hominuin velud vmbra velociter transeat et quod homo||
    iam floridus et amenus in ictu oculi velud lanugo. que flatu venti tollitur, et tamquam fumus dispersus in aere in nichilum redigatur, nec tuto sciri possit, quis sit dignus odio uel amoris,||
    propter quod visum est nobis super omnia expedire. vt ad celestis ierusalem palatium sine intermissione fideliter aspiremus. et sic vite nostre tempora preordinemus et disponamus. vt labor noster transitoris vitam eternam valeat emereri. Ad quod perficiendum nichil credimus adeo profuturum, quam vt pro inuicem pijs obsecracionibus incessabiliter dominum exoremus. et patrem futuri seculi. principem pacis. cum bonorum operum exercicijs ac caritatiuis oracionum suffragijs, nobis placabilem faciamus. Sane igitur vestram peticionem pio deuocionis affectu cupientes adimplere, vestre fraternitati spirituali confederacionis vinculo nos duximus astringendos, cum articulis subnotatis, et a nobis iugiter obseruandis, qui quidem articuli sunt tales. Quod si aliquis de nostra fraternitate, et consorcio, vocante domino decesserit, statim cum eius obitus nobis intimatus fuerit, maior vigilia pulsatis campanis in vespere, presentibus fratribus omnibus, qui commode interesse poterunt, cum vna missa publica defunctorum in mane, pro eodem ea qua decet solempnitate, decantetur, singuli autem presbyteri tres missas defunctorum et inferiorum graduum Litte rati vnum psalterium, illiterati autem CL Pater noster cum totidem Aue maria dicere cum effectu teneantur. Insuper singulis annis in salutare remedium simul nostre Confraternitatis animarum, post dominicam Domine in tua misericordia, proxima feria vacante maior vigilia in vespere, cum missa defunctorum in mane similiter decantetur. et quilibet presbyterorum ad vnam priuatam missam. et alij litterati inferiorum graduum ad psalmorum quinquagenam, illiterati autem ad totidem Pater noster et aue maria etiam totidem cum effectu similiter dicere teneantur. Sed si aliquem presbyterorum a celebracione predictarum missarum ex casu contingerit abstinere, die. que sibi proxime vacauerit. suppleat, quod neglexit. Et sicut in predictorum omnium testimonium effectiuum vobis nostras litteras nostris sigillis, munitas, transmittimus, sic et vestras litteras, super confraternitate contracta nobiscum, in signum obligacionis tam salubris nobis remitti petimus viceuersa. Datum in nostro Monasterio. Anno domini M°. CCC°. XXIIII°. in vigilia Palmarum.
    Source Fulltext: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 176-177

    Original dating clausein vigilia Palmarum



    LanguageLatein
    Places
    • Kremsmünster, Benediktinerabtei
    Persons
    • Friedrich I. de Aich, Abt der Benediktinerabtei Seitenstetten (1275-1325?), Aussteller
    • Ottochar v. Stiller, Abt der Benediktinerabtei Seitenstetten (1324-1329), Aussteller
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.