useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1243
Signature: 1243
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1243, o. O.
Revers des Abtes Heinrich von Wilhering, die Stiftung Leutold's von Pernau, der seinen Hof in Pernau dem Kloster schenkte, getreu zu erfüllen.
Source Regest: 
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 122-123, Nr. 119
 

cop.
Aus einem Wilheringer Kopialbuch

    x
    Heinricus diuina miseratione dictus abbas in Wilhering officii nostri debitam prosequimur actionem et ad vtriusque uite felicitatem nobis prodesse non ambigimus, si memoranda nostri temporis facta per suffragia litterarum transmisimus noticie posterorum eo, quod diminute sint veritates a filiis hominum querentium per calumpniam aliena. Nouerint igitur vniuersi presentem paginam inspecturi, quod pie memorie dominus Levtoldus de Pernawe anime sue prouidens in futurum tradidit ecclesie nostre manu coadunata et potestatiua vxoris sue Jute et filii sui Levtoldi curiam suam in Pernowe fratrum vsibus profuturam. Nos autem uersa uice de conmuni consilio conuentus plena fide promisimus eidem L. suisque consanguineis subnotatis, quod prefata curia nunquam per nos alienabitur ab ecclesia in Wilhering iure feodali vel censuali nec aliis modis, sed singulis annis in vigilia Thome apostoli dabitur conuentui consolatio conpetens de prouentibus curie prenotate. Porro si contingat eandem curiam in aliquo molestari vel in iure nostro debilitari, filius suus Levtoldus adhuc uiuens sine omni vtilitate molestiam illam propulsabit et ius nostrum fideliter promouebit. Ad huius rei certam euidentiam presentem paginam exinde conscriptam sigillo nostro fecimus insigniri. Testes sunt Ditricus plebanus in Witimspach, Vlricus ibidem, Heinricus et Chvnradus filii sui, Alramus et Chunradus filius suus de Witimspach, Heinricus de Alzingen, Hermannus de porsenprunne, Werinhardus de pozowe, Walchunus de nitertingen, Chunradus de Golansperge, Herrandus faber, Heinricus de villa et alii quam plures. Actum Anno domini M. CC. XLIII. Indictione prima.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 122-123, Nr. 119


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.