Charter: Urkunden (827-1854) 1260
Signature: 1260
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1260 ca., o. O.
Sighard der Piber schenkt dem Kloster Wilhering den Hof zu Au zum Seelgerät.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 275, Nr. 292
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 275, Nr. 292
Current repository:
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Die fünf Siegel sind abgefallen.
Material: Pergament
Ne gestarum rerum obliuio tollat memoriam, solent facta hominum imperpetuum duratura et maxirne, que ad salutem respiciunt animarum, voce testium et scripturarum apicibus roborari. Ego igitur Sighardus dictus Castor ad noticiam tam presentium quam futurorum peruenire cupio, quod, cum adhuc vxore ac liberis carerem, conpunctus et contritus, sanus et incolomis veni personaliter in Wilhering, dedi et contuli ecclesie beate Marie virginis ibidem ponendo manum meam super altare ipsius gloriose virginis Marie predium meum, quod vulgariter dicitur in der Owe, titulo proprietatis absolute et liberaliter et eternaliter possidendum. Sed quoniam diminute sunt ueritates a filiis hominum querencium per calumpniam aliena, ideo ad ampliorem certitudinem obligaui dictum predium supradicte ecclesie ac fratribus in Wilhering, ne aliquis inposterum heredum uel amicorum meorum inpetere possit, pro viginti libris, vt de redditibus eiusdem predii in die Assumpcionis gloriose virginis Marie conuentui seruiatur, ut pro hoc anime mee ac predecessorum meorum sint memores defunctorum. Vt autem hec tam sollempnis donacio et delegacio nulla valeat in posterum calumpnia perturbari, presens scriptum sepedictis fratribus dedi sigilli mei et sigillis fratrum meorum munimine roboratum. Sunt huius donacionis testes Wernhardus de Ruspach, Wolfelinus de Hartheim, Hertnidus dapifer de Schovnberch, Chunradus de furt, Ditricus et Ludwicus dicti Schyuer.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 275, Nr. 292
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1260 , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAW/Urkunden/1260_.1/charter>, accessed 2025-03-16+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success