Charter: Urkunden (827-1854) 1265
Signature: 1265
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1265, Schaunberg
Bernhart von Schaunberg stiftet sich einen Jahrtag im Kloster Wilhering und widmet hiezu seine Besitzungen zu Breitwiesen, einen Hof und eine Mühle zu Furt.Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 342-343, Nr. 364
Aus der Pancharte des Stiftes Wilhering vom 16. November 1509
Ne gesta hominum racionabiliter facta per diuturnitatem temporis obliuio tollat, congruit ea scripture testimonio perhennari. Hinc est, quod nos Henricus et Bernhardus fratres de Schaunbergk et Bernhardus et Henricus juniores notnrn esse volumus omnibus presentibus et futuris hanc literam intuentibus, quod Wernhardus nobis Henrico et filiis nostris Wernhardo et Henrico consencientibus et etiam secum donantibus possessiones suas in Praitwisen et curiam in Fuert et molendinum cum ipsorum omnibus attinenciis scilicet pratis et piscacionibus, nemoribus et pascuis, viis et inviis et quelibet, que vsui esse possunt, ecclesie sancte Marie in Wilhering ob remedium anime sue donauit post mortem suam libere possidendas. Eo autem viuente de dictis bonis ecclesie prenotate duo talenta denariorum annis singulis est daturus. Est autem forma donacionis talis, quod de quatuor librarum redditibus ex dictis bonis anniuersarius suus annis singulis celebretur, et de octo librarum redditibus eciam ex bonis sepedictis hospitale in loco prebabito est habendum. Insuper et hoc duximus declarandum, quod nos vel heredes nostri, siue eciam officiales et alii nobis attinentes habitatoribus possessionum predictarum inferre aliquas iniurias non tenemur, videlicet in Stewris vel vecturis, in pernoctacionibus vel aduocaciis vel aliquibus grauaminibus opprimere, sed pia defensione tuebimur propter deum. Est autem hec donacio facta secundum jura et libertates ordinis et dicte domus. Vt autem hec nostra donacio firma permaneat et inconuulsa, nos sepedicte domui hanc paginam damus sigillorum nostrorum munimine roboratam. Testes sunt Rugerus prueschinck et alii quam plurimi fide digni. Datum in Schaunbergkh Anno domini M. CC. LXV.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 342-343, Nr. 364
Editions:
- Stülz, Wilhering 539.
Language:
Places
- Schaunberg
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1265, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAW/Urkunden/1265.1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success