Charter: Urkunden (827-1854) 1278 II 24
Signature: 1278 II 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Februar 1278, o. O.
Berthold von Tannberg schenkt dem Kloster Wilhering die Güter Opretsberg und Bircheh für die Seelenruhe seiner Eltern.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 480-481, Nr. 522
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 480-481, Nr. 522
Current repository:
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Mit den Siegeln beider Brüder.
Material: Pergament


Ne gestarum rerum obliuio aut longa temporis decursio tollat memoriam, solent facta hominum perpetuo duratura voce testium et scripturarum apicibus perennari. InNotescat ergo presentibus et futuris, quod ego Berhtoldus de Tanneberch nullius adhuc heredis possessionis, immo vxore carens contuli et delegaui ecclesie Sancte Marie virginis in Wilhering pro remedio anime patris mei domini Pilgrimi et matris mee ibidem sepulte possessionem meam in Oprehtsperg videlicet Curiam et feodum, que possessio me contingebat ex parte predicte matris mee et ex parte domini Manigoldi de Wesenberch aui mei titulo proprietatis liberaliter perpetuo possidendam. Cum igitur memorata possessio a predicto auo meo domino Leutoldo prvschinchoni pro quatuordecim talentis fuerit obligata, dedi et contuli predicte ecclesie et fratribus ibidem aliud feodum iuxta Wolfstein, quod dicitur in dem Bircheih, similiter possidendum liberaliter cum pleno consensu fratris mei Chunradi, ad quem idem feodum pertinuit, sicut et ad me, ut predicti fratres supradictam possessionem cum propria pecunia de prefato prvschinchone redimant et resoluant. In Cuius rei testimonium et certam euidentiam predictis fratribus dedi presentem cedulam voce testium et sigilli mei munimine roboratam. Sunt ergo huius donationis testes dominus Wernhardus et Heinricus de Schovnberch germani fratres, Haertnidus et furtarius (sic) Chunradus, Otachorus milites predictorum dominorum, Heinricus de Etzleinperge, Rugerus et Vlricus fillii sui, Otto de Emling, Chunradus de Justingen, Chunradus de Chrencing, Rugerus de Stein, Albero Chreiner, Weicherus et Wernhardus fratres de Hegling, Christanus et alii quam plures. Datum et Actum Anno domini M. CC. LXXVIII. Mathye apostoli.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 480-481, Nr. 522
Original dating clause: Mathye apostoli
Editions:
- Stülz, Wilhering 546.
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1278 II 24, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAW/Urkunden/1278_II_24/charter>, accessed 2025-02-24+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success