useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1279 V 29
Signature: 1279 V 29
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Mai 1279, o. O.
Bernhard, Wichard und Wernhard von Polheim überlassen dem Kloster Wilhering ihr Eigentumsrecht an dem Hof zu Clendorf.
Source Regest: 
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 496-497, Nr. 538
 

cop.
Aus einem Kopialbuch zu Wilhering

    x
    Facta legitime et consumata nec non transmittenda noticie succedentium ne molimine iniquorum hominum aut sompnolenti obliuionis inhertia deprauata memorie subtrahantur, solent scripturarum ac ydoneorum testium sollerti custodia perhennari. Ea propter nos Wernhardus, Wichardus senior et Wichardus iunior patrueles de Polnhaim vniuersis christi ... (fidelibus) presentium inspectoribus volumus esse notum, quod premissa deliberatione prouida et de voluntate vnanimi fratrum nostrorum videlicet Ortolfi et Hainrici, Philippi Alberonis fratrum ex una linea, ex altera vero Chunradi, Alberonis et Raymberti, insuper aliorum amicorum nostrorum, quocunque nomine vocentur, accedente consensu spontaneo ob honorem gloriose virginis Marie ac remedium progenitorum nostrorum et nostram salutem ecclesie sancte Marie in Wilhering et fratribus ibidem deo famulantibus ius totius proprietatis nobis ab antecessoribus nostris attinens in curia et adiacenti area in Clendorf, quam videlicet curiam cum dicta area olim dominus Leo miles de Warperch a nobis iure feodali tenuit, qui nichilominus ius suum in predictis scilicet curia et area eisdem fratribus de Wilhering cum omnibus attinentiis suis, quocunque vocabulo censeantur, pro XL. talentis denariorum Winnensis monete permanus nostras facta resignatione debita vendidit, dedimus et contulimus iusto proprietatis titulo cum abrenuntiatione et abdicatione plenaria, que vvlgariter fuercicht dicitur, in perpetuum libere possidendum exhibentes nos memorate curie et aree in Clendorf auctores, qui wlgo Gwer dicuntur, ac defensores perpetuos contra inpetitiones et querimoniarum insultus heredum siue amicorum nostrorum aut aliorum quorumlibet sibi ius proprietatis sev ius feodale in eisdem videlicet curia et area vsurpancium, dum requisiti per supradictos fratres de Wilhering uerimus in conmuni placito vel priuato, Hac maiori cautione adhibita et firmata, quod, cum vnus nostrum aut predictorum fratrum nostrorum vnus vel plures decesserit uel decesserint, superstes uel superstites loco decedentis uel decedentium auctores uel defensores sepedicte curie et aree in Clendorf forma prenotata eius se constituere tenebuntur. In cuius rei testimonium euidens et cautelam prelibate ecclesie in Wilhering et fratribus ibidem presentem paginam tradidimus sigillorum nostrorum caractere roboratam cum testibus subnotatis et sunt hii: dominus Gotfridus de Pernawe ... Tewrwanger, Meinhardus de Ybsa, Hainricus Prantner, Vlricus mutarius, Hainricus frater suus, ciues in Lintz et alii quam plures. Datum anno domini M. CC. LXXIX, quarto Kalendas Junii.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 496-497, Nr. 538

    Original dating clausequarto Kalendas Junii



    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.