useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1280
Signature: 1280
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1280, o. O.
Hartneid von Traun gibt dem Kloster Wilhering das Gut in der Au an der Traun gegen ein anderes zu Näntzing, Otting genannt.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 523-524, Nr. 565
 

cop.
Aus einem Wilheringer Kopialbuch

    x
    Quia humana conditio semper mobilis uidetur ad instabilitatem ideo facta in perpetuum duratura, ne aut obliuione pereant, aut vitio instabilitatis hominum retractari valeant, perpetuis necessario debent confirmationibus conmuniri. Innotescat igitur presentibus et futuris, quod ego Haertnidus de Truna pleno cum consensu liberorum meorum ac nepotum meorum de prima vxore mea et aliorum amicorum meorum concambium feci cum ecclesia sancte Marie virginis in Wilhering et fratribus ibidem deo seruientibus dando eis possessionem meam in der Awe aput Trunam sitam iuxta zohensunsdorf, quam quondam habuit a me iure feodali ... cognomine Althaimer, sed vendito iure suo per manum meam Heinrico dicto Wuldenstorfer, cuius rogatu et consensu factum et celebratum est concambium dicti iam predii, pro quadam possessione predictorum fratrum sita iuxta Naentzing vocata Otting eternaliter permansuram (sic) conditione supposita mediante videlicet, vt si, quod absit, aliquis heredum uel amicorum meorum quacunque de causa conmutationem hanc retractare uel infirmare presumpserit asserens forte predictam possessionem hereditario iure ipsum contingere, ego et prefatus Hainricus de Wuldenstorf promisimus et promittimus ab eodem uel eisdem tanquam ueram et iustam proprietatem ab inpeticione qualibet defensare. Ad ampliorem autem huius confirmationis certitudinem presens scriptum sigilli mei et nobilium dominorum de Schawnberg feci munimine roborari. Huius autem conmutationis testes sunt dominus Vlricus et Chunradus de Capella, Heinricus de Zirberg, Wernhardus de Dachsperg, Wichardus, Ortolfus, Philippus, Heinricus fratres de Polnheim, Hertnidus de Schawnberg, Chunradus Furter, Otokarus de Chirchperg, Otto von dem Frensen, Ditmarus de Holtze, Vlricus de Naentzing, Vlricus Camerarius, Ortolfus officialis ei frater suus Marquardus et alii plures. Datum et actum anno domini M. CC. LXXX.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 523-524, Nr. 565


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.