Charter: Urkunden (827-1854) 1295 I 07 /1295 XII 09
Signature: 1295 I 07 /1295 XII 09
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Jänner oder 9. Dezember 1295, o. O.
Die Äbte von Ebrach und Fürstenzell übernehmen im Namen des Zisterzienserordens die Stiftung von Engelszell aus der Hand des Stifters.Source Regest:
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 219-220, Nr. 242
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 219-220, Nr. 242
Current repository:
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Mit dem noch hängenden Siegel des Abtes von Fürstenzell.
Material: Pergament


Nos fratres Hermannus de Eberac et Hugo de Cella Principis dicti Abbates Ordinis Cysterciensis Notum facimus omnibus, quibus nosse fuerit opportunum, Quod, cum nobis a nostro Generali Capitulo Cysterciensi commissa fuisset inspectio et incorporatio Abbacie in Cella Angelorum, quam diuina gracia inspirante Reuerendus in christo pater dominus Wernhardus Ecclesie Patauiensis Episcopus in honorem Gloriose virginis Marie et anime sue suorumque progenitorum deuotum remedium fundauit in suo dyocesi, Nos ad ipsum patrem et dominum Patauiensem Episcopum primum venientes, deinde eius ad dictum locum vidimus situm Loci amenissimum, aquarum decursibus irriguum, (sic) Ecclesiam partim lapideam et partim ligneam sufficientem, domibus et aliis edificiis neccssariis et ordinatis sufficienter edificatum. Repperimus (sic) dictum Monasterium dotatum bonis temporalibus, agris competenter bonis pro duabus araturis (?) et Nemoribus, Pascuis, Pratis sufficienter ipsi loco. Preterea inuenimus dictum locum habere in Redditibus annuis Centum libras denariorum patauiensis monete tam in annona quam in denariis, que faciunt CL. libras denariorum paruorum Turonensium. Insuper habet Sex vineas pro sufficientia abbatis et XII. personarum. In Rebus Vero mobilibus dicta fundatio nunc habet de parata pecunia pro Construendis Muris et edificiis dicte abbacie Octingentas libras patauiensium denariorum, que faciunt MCC. libras Turonensium paruorum. Insuper habet Quinque Calices argenteos, duos equos, Quatuor boves, viginti vaccas, Centum Oves. In libris etiam et aliis ornamentis Ecclesie suffencientiam competentem. Perpendimus eciam euidentibus indiciis Loci prefatum in christo patrem et dominum Patauiensem Episcopum memorati Loci (?) fundatorem circa promotionem et dilationem prenotate sue fundacionis feruentissimum et intentum. Quibus omnibus diligente consideratione inspectis, ut prescriptum est, fideliter et pensatis ac iam dicto fundatore requirente humiliter et petente dicti monasterii incorporationem fieri Ordini nostro ipsum monasterium auetoritate Generaiis Capituli nostro Ordini incorporauimus et incorporatum recepimus abbatemque et Conuentum sumptum (?) de Ecclesia Hylariensi ad ipsum monasterium introduximus venerabilemque abbatem de Hylaria patrem et visitatorem iam dicti monasterii ordinantes et instituentes, secundum quod ordinatum fuerit in Capitulo generali. In quorum omnium testimonium et notitiam euidentem presentem literam sigillorum nostrorum appensione et munimine roboramus. Datum anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo Quinto in die Juliani Episcopi et confessoris.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 219-220, Nr. 242
Original dating clause: in die Juliani Episcopi et confessoris
Editions:
- Stülz, Wilhering 574.
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1295 I 07 /1295 XII 09, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAW/Urkunden/1295_I_07_%7C1295_XII_09/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success