Charter: Urkunden (827-1854) 1311 VII 24
Signature: 1311 VII 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Juli 1311, o. O.
Abbt Wisento von Wilhering verleiht dem Colonen Ulrich und einem seiner Söhne das Lehen in Würgeldorf zu Leibgeding.Source Regest:
OÖUB 5 (Wien 1868) S. 60-61, Nr. 58
OÖUB 5 (Wien 1868) S. 60-61, Nr. 58
Current repository:
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Das Siegel ist abgefallen.
Material: Pergament


Nos frater wisento dictus Abbas in wilhering tenore presentium profitemur, quod nos de conmuni nostri Conuentus consilio et assensu feodum nostrum in wuergeldorf situm locauimus iure precario, quod wulgo leibgeding nuncupatur, vlrico Colono nostro et vni puerorum suorum, qui post patris mortem nobis has litteras presentauerit, sub hoc pacto videlicet, quod idem vlricus et puer suus supradictus ad tempora sua de dicto feodo Ecclesie nostre seruire debeant Qvinque solidos denariorum veterum annuatim. Quem censum si prefato non exsoluerint tempore, pro emenda sexaginta denarios ministrabunt, Si vero ad quatuor Septimanas dare distulerint, pro dilacione ipsos denarios duplicabunt. Si autem ad sex Septimanas solucionem protraxerint, ipsam sex solidis emendabunt. Postea vero si sepefatum non dederint censum, extunc iure suo pro temeritate penitus priuabuntur Hoc nichilominus adiecto, quod post predicti vlrici ... , tam pro mortuario quam locacione feodi media libra denariorum nobis cedet finaliter ab vtroque et quod nulli predictorum sepefatam possessionem vendere sev obligare aut ab Ecclesia nostra alienare licebit sine nostra licentia speciali. In Cuius rei testimonium presentes ipsi vlrico porreximus litteras sigilli nostri robore conmunitas Testibus cum subscriptis, videlicet Hainrico Innerseario, Hilbrando asenhaimario, Gervngo et Friderico filiis eiusdem et aliis pluribus fidedignis. Datum anno Domini M°, CCC°. vndecimo proximo Sabbato in vigilia sancti Jacobi Apostoli.
Source Fulltext: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 60-61, Nr. 58
Original dating clause: proximo Sabbato in vigilia sancti Jacobi Apostoli
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1311 VII 24, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAW/Urkunden/1311_VII_24/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success