Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LV. , S. 232
LV.
DE OB1TU HILDOINI ABBATIS, ET DE EXEQUIIS ET SEPULTURA EJUS.
Relatis igitur traditionibus quae sub amantissimo abbate Hilduino sunt adquisitœ, incumbit jam tempus referre quem terminum habue
rit praesentis vitae. Sed, antequam incipiam calamum poneré, hórreo trémula vix manu attingere, quoniam, post hunc, nemo clericorum similis successit in nulla bonitate; in ipso namque vitae termino, os- tendit quam dilectionem conservasset predicto loco. Denique, anno incarnationis dominicae dccclxxvii. , qui erat annus prefati Tegis Ka- roli XXXVII1. et imperii ejusdem п., in Karisiaco regali palatio isdem gloriosus abbas Hilduinus decessit a seculo, anno regiminis sui xn2., vu. idusjunii. Corpus autem ejus, sicutetipse vivens postulaverat, ad sanctum Bertinum est translatum. Veniens autem Atrebatis, in sancti Vedasti monasterio una pernoctavit nocte, atque unum pallium satis preciosissimum pro illo inibi est datum. Tandem ad Sithiu per- ventum, satis luctuosis exequiorum hejulatibus concelebratum, in ecclesia sancti Bertini, contra sancti Martini altare capitaneum, est tumulatum. Atque, inter caetera donaría, huic sacro loco pallium quendam concessit preciosissimum, cappamque nivei coloris, rubeis intersertam volucrum figuris, cortinamque de pallio pretio rarissi- mam, Gloriosus autem imperator Karolus, ipsius abbatis fidem ob- sequiumque rememorans, privilegium quoddam ipso sancto loco concessit; in quo ordinationem monasterii, sicut vivens expetierat, post ejus, mortem, regia auctoritate, disposuit in hunc modum.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/01d92481-d620-4ca7-8523-5775401e9403/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success