Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. II. , S. 321
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. II. , S. 321

II.
Мох, ad bec, mutationedextereExcelsi, omnes ad idem conversi1; uni omnium infigitur intentio, et Lambertum, qui junior erat, pene omnes pari voto eodemque expostulant consilio. Quo audito, diem certum indicit, quo se venturum, ad magnitudinem rei determinan- dam, esse predicit. Sed interim ad electum nostrum spaciando diver- tamur; et quibus animi moribus, quibusve vite exercitiis ad hujus honoris apicem excreverit, videamus. Facile enim iisdem virtutibus regnum conservatur, quibus parandum putatur. Atempore igitur pue- ritie sue, sicuti ego accepi, vir idem venerabilis, litterarum studio initiatus, votoque parentum, servituti divine sub monachali profes- sione obligatus, Deo, in hoc cenobio Sithiensi, sub abbate Heriberto, supra sepius memorato, nutriendus et imbuendus offertur.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) II. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/051db5e2-d274-4327-ba36-dea7de1770b3/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success