Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVIII. , S. 256
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVIII. , S. 256


LXXVIII.
DE HII.DEBRANDO ABBATE.
Supra memoratus igitur gloriosus markises Arnulfus, post Wido- nem antedictum abbatem, parvo post tempore, Hildebrando nepoti suo, eundem monasterium contradidit ad regendum. Sub cujus tempore ita in hoc monasterio sanctitatis excrcvit religio, ut forma et excmplum foret cunctis per circuitum constructis monasteriis. Gaudebant siquidem monachi sub tanto patre constituti, quoniam eis et interiora mentium sua exhortationc administrabat pabula, et exteriora corporibus sufficienter prsebebat necessaria; studebat au tem , inter reliqua sanctae regulae praecepta, jussioni huic maxime obe- dire, qua abbati praecipitur ut studeal plus amari quam timeri, ut ne, dum nimis eraderet eruginem, frangeretur humanae fragilitatis vas; discretionemque ita in cunctis suis actibus assumebat, ut in jussionibus suis esset et quod fortes cuperent, et quod infirmi non refugerent. Ordinatus est autem anno ab incarnatione Domini DCCCCL., ab Vuicfrido Tarucnnensis ccclesiae episcopo, xvi. kalendas aprilis. Huic autem comes Arnulfus, ipsius abbatis avunculus, ad usus íratrum sub eo viventium reddidit villain nuncupatam Arecas, quae uti longe inferius dixisse me memini, unum erat ex principalibus abbatiœ membris, et abbatis obsequium erat deputata; in qua et abbatis antiquitus sessio ab inquirenti frequentabatur populo; quam
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. II. 147
et ipse comes, quia paterna successione abbatiam susceperat, suo usui mancipatam tenebat. Reddidit autem hanc usui fratribus хн. kalendas junii, anno nativitatis Domini dcccclii. , ejusdemque abbatis hi. Ferunt autem séniores hanc eandem villain esse sa net o Bertino a Vualberto comité, sancti Bertini compatre, fuisse traditam, ubi in vita ejusdem patris scribitur quod, post ejusdem comitis elisionem, et a viro Dei sanationem, plurimum hereditatis suae partem Deo et beato concessit Bertino.
Sub hujus abbatis etiam tempore, praefatus comes Arnulfus, sanctarum reliquiarum avidus, sanctum Silvinum a monasterio re-
quietis sua; proprio1 sibi delatum, buic monasterio direxit vene-
randum, xv. kalendas martii, die festivitatis ejusdem, anno inarna- tionis dominicae dccccli. Post etiam sanctum Walaricum, eodem modo de castello et monasterio suo ei deportatum, ad hune di rexit monasterium vnu. kalendas septenibris. Sanctum etiam Richa- rium, die post hœc vi., id est, un. kalendas septembris, parili modo preeepit deferri conservandum, anno a nativitate Domini dcccclii. Suscepit etiam praedictus abbas in monasterio quendam canonicum Saxonici generis, nomine Odoldum, ad monasticum confugientem habitum; cui ad imbuendam puerorum scolam commisit. Eral enim litteratoria arte peritissimus. Et decaniae curam commisit, quam usque hodie, Deo miserante, regit.
•
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/091ce3ab-b814-4a5a-bc61-ba6ed7a32d29/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success