Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXIII. , S. 344
XXIII.
EXEMPLAR JOHANNIS, EPISCOPI, DE GISNENSI SILVA.
« Ego Johannes, Dei gratia, Morinorum episcopus, notum volo fieri quandam silvam apud Gisnes proprii esse juris sancti Bertini, fratrem- que et filium nostrum Lambertum, abbatein sancti Bertini, et comi- tem Gisnensem Manassem, in presentía clericorum meorum, in hoc pari concensu convenisse ; ut, pro ejusdem silve annuali censu, comes Gisnensis, secundum quod eadem silva divisa atque determinata di- noscitur esse, abbate cum suis precedente, et comité subséquente, duodecim solidos, in festivitate sánete Rictrudis, abbati annuatim per- solvat. Ad quem censumpersolvendum, sex solidos, quos ei de comi- latura sua debebat quedam mulier de Scales, Lidwif nomine, eacon- dilione persolvi ab eadem midiere vel ab herede abbati comes in- slituit, ut, si terra, quam eadem mulier de saneto Bertino possidet, aliquando inculta et non habitata remanserit, abbas eam, nichil de comitatura ejusdem terre tribuens, colat et operetur, quoadusque ad abbatis volüntatem aliquis eam repetens incolat et operetnr, et sex solidos, pro censu, omni anno, abbati persolvat. Qui auteni residuos
PARS SECUNDA. —SIMONIS LIB. IL 255
sex solidos persolvere debent, hi sunt : Walterus duos solidos; Elfri- dus duodecim denarios; Hemfridus duodecim denarios; Gunfridus totidem ; Alolphus totidem. Si autem in predicto termino, hi quinqué viri, vel heredes eorum post eos, extoto censum non persolverint, ab abbate, vel nuntio ejus, comiti hoc ipsum intimabitur. Si vero infra quindecim dies post predictumterminum, quod debetur persolutuni non fuerit, de comitatura terre cujusdam Rodberti de Aldenfort ab eodem Rodberto, vel herede ipsius, quantum in bis quinqué viris seu heredibus eorum, de non persoluto censu defuerit, abbati restituetur. Hocinsuper sciendum, quod ad curtem abbatis, apud Scales et apud Gisnes, muniendam quotiens necesse fuerit, et ad domos et horrea edificanda et restauranda, et ad ignem faciendum^, et ad servitiem coquine ejus, quotiens ibi veniens commoratus fuerit, nullo contra- dicente, ex eadem silva ligna sufficienter abbas accipiet. �?а�? igitur conventione in presentía clericorum meorum facta, et litteraruni annotation! mandata, nostraque auctoritate et proprio sigillo cor ram testibus signata atque corroborate, si quis ecclesiam sancti Ber- tini ex hac conventione deinceps defraudaverit, excommunicationi subjaceat, nisi resipiscat et ad emendationem veniat.
«Signum Johannis, Morinensis episcopi. « Testes fuere:
«Herbeutcs, archidiaconus; Ebnolfus, archidiaconus; Waltebus, custos, Hugo, canonicus ; Elembebtus de Keimes; Lidbebtus, nepos ejus; Alelmos de Arkas; Hügo, Malus Vicinus.
« Anno dominice incarnationis millesimo centesimo nono, indic- tione secunda, facta est carta atque corrobórala Taruenne. »
3o.
256 CHARTULAR1ÜM SITHIENSE.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/09ee32d0-512e-43b7-89a7-baec1d9ba2af/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success