useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)  CI.
Signature:  CI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
anno dominice incarnationis mcxxv
EXEMPLAR TRAD1T10NIS EJUSDEM AI.TARIS
Source Regest: Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. CI. , S. 405
 


Current repository
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. CI. , S. 405

    Graphics: 
    x

    CI.

    «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Simon, Dei gratia ïornacensis atque Noviomensis episcopus, ecclesie sancti Bertini nunc et imperpetuum. Sicut ea que de ecclesie statu a nobis facta fuerint, firma in posterum et inconvulsa volumus permanere; ita que a nostris olim predecessoribus constituta sunt, nulla a nobis debent imminutione convelli. Quam obrem ecclesias illas Lisgnege, Snel- gerkerke, Bovenkerke, Erningehem, quas bone memorie predecessor noster Lambertus, episcopus, ecclesie beati Bertini, in perpetua li bértate possidendas, contradidit, viso ipsius privilegio, viso Roberti archidiaconi nostri assensu, et clericorum nostrorum subscriptione, audita quoque in idipsum domni pape Calixti confirmatione; nos eciam, presente Godescalco, ipsorum altarium persona, et in hoc ipsum assensum prebente, nostra auctoritäte ecclesias easdem beato Bertino in perpetuo jure a modo possidendas concedimus, et privi- legii nostri astipulatione roboramus, quemadmodum a predeces- sore nostro domno Lamberto olim concessum est, et apostolice sedis auctoritate confirmatum. Si qua igitur deinceps ecclesiastica secularisve persona, contra apostolici decreti et hujus nostri pri- vilegii paginam ire, vel aliquam inferre injuriam presumpserit, divine ultioni subjaceat, et ab ecclesia Dei, donee resipuerit, afie- nus fiat.

    Actum Noviomi, anno dominice incarnationis mcxxv10, indic- tione ni».

    «Signum Simonis, episcopi Tornacensis. Signum .Roberti , Tornacensis archidiaconi. Signum Fulcerii, decani. Signum Hcgonis, archidiaconi Noviomensis. Signum Walcherii , thesaurarii.

    • Ego Hugo, cancellarius, subscripsi. >

    СИ.

    EXEMPLAR CARTE GAROL1, FLANDRIE COMITIS, DE LIBERTATE COMITATOS DE BROBURGH.

    « In nomine sánete et individué Trinitatis. Carohis, divina favente dementia Flandrensium comes. Cum apud me sepius pertracto de hujus vite brevitate, que sicut vapor fumi in puncto dispergitur; tan- toque me obligatiorem curis secularibus considero, quanto majoris culmine honoris sublimatus conspicior; hoc potissimum evadendi consilium eligo, ut ecclesias et loca sanctorum, que sub ditione mea sunt, ab omni oppressione et injuria pravorum hominum de- fendam, atque bona eorum qui eisdem Sanctis die noctuque ser- viunt, integra et quieta conservare studeam, quatinus ipsi sancti in celo dignentur pro peccatis meis intercederé, quos in terra decrevi fideliter honorare. Unde notum fatio tarn futuris quam presentibus, me, ad petitionem Johannis, abbatis sancti Bertini, rénovasse et re novando confirmasse donationem illius comitatus, quem nepos meus Balduinus, comes, tradidit in elemosinam beato Bertino et abbati Lamberto ejusque successoribus, videlicet de terra et submanenti- bus sive hospitibus, quos idem sanetus Bertinus habet in castellana de Broburgh; insuper concedens ut proprios scabinos abbas ibidem haberet, per quos tarn de alta quam de infima lege libere et sine contradictione placitaret. Sed, cum, post mortem nepotis mei Bal- duini, multa et longa contentio inter abbatem et Teinardum, castel- lanum, duraret, dicente eodem Teinardo, quia de placitis que ad scutedum pertinent, non deberé placitari ad virscariam abbatis, ñe que per scabinos ejus inde judicari; tandem, post graves querelas,

    PARS SECUNDA.— SIMONIS LIB. II. 297

    quas super hac re abbas et monacbi apud me fecerant, constituto die, utrosque, scilicet abbatem et castellanum, ante nos adesse jussimus. Quibus in presentía nostra constitutis, utrorumque cau sas in juditio baronum meorum posui. Qui eidem Teinardo suc- ccssoribusque ipsius forisjudicavcrunt quitquid occasione sculte- dum 1 in illo comitatu usurpare contendebat; hoc eciam judicanles predicti barones, ut de hospitibus ac sumanentibus, et de ipso co mitatu , nullus unquam placitaret, nisi ad virscariam abbatis et per scabinos ejus, et nomine tenus de scultedis, id est de furibus, de furtis et latrociniis, ac prorsus de omni lege et forisfactura, tarn maxima quam infima. Hoc juditium Teinardus et iilii ejus, Henricus scilicet et Gislebertus, audierunt, et nichil contradictionis adhibue- runt. Ut igitur quod de sepedicto comitatu a nepote meo Balduino donatum et a baronibus meis judicatum, atque a me renovatum et confirmatum est, ratum ac inconvulsum futuris temporibus per- maneat, presentí carta, sigillo meo munita, hoc ipsum'estipulare curavi, et idóneos lestes qui interfuere subnolari feci.

    « Signum Caboli , comilis. Signum Roberti de Betunia. Signum Edstacii de Taruenna. Signum Willelmi , castellani Sancti Audomari. Signum Tai- nardi, castellani de Broburg. Signum Gisleberti, castellani de Bergis. Signum Henrici et Gisleberti, filiorum Tainardi, castellani.

    «Actum apud Ariam, anno dominice incarnationis Mcxxvto, in- dictione tertia. »

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.