Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLVII. , S. 368
XLVII.
EXEMPI.AH PR1VILEGII PAPE PASCHALIS SBCUNDI , DE COMM(JTATIONE VILLE OSTRESEI.E , ET
QUIBUSDAM ALUS.
«
PARS SECUNDA.— SIMONIS LIB. II. 259
dictionem. Officimostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, etearumquieti, auxiliante Domino, providere. Quam- obrem nos petitionibus vestris annuimus, et commutationem inter vos et Balduinum, Flandrensium comitem, faciam, quia utilem mo nasterio credimus, scripti presentís assertione firmamus. Pro commu- tatione siquidem ville Ostrcsele dicte, que juris saneti Bertini fuisse dinoscitur, monasterio vestro apud Furnas quandam terram, videlicet berquariam, in parrochia Wlepem, unde Eremboldus Musolf, utpote beiquarius, ante id temporis censum solvit; que videlicet certis di- mensionibus, pro more patrie illius, mensurata, vigenti octo librarum redditum, singulis annis, persolvit. Hanc igitur berquariam cum eo- dem redditu ab omni exaetione prorsus immunem acliberam, quem- admodum idem comes possedit, et monasterio vestro, in presentía optimatum suorum, jure hereditario tradidit, nos in perpetuum manere decernimus. Duas etiam garbas décime de nova terra Dipe- sele dicta, et duas garbas de nova terra Hucmareserce dicta, et terram quandam in villa Atrike dicta, sicut ab eodem comité monasterio vestro collate sunt, quietas vobis et integras manere saneimus. Porro altaría duo, unum de Eggafridi capella, et alteram de Warnestum, que dilectus et venerabilis confratcr noster Johannes, Taraanensis episcopus, in possessionem perpetuam beato Bertino tradidit, nos quoque vobis in possessionem perpetuam confirmamus, salvo ejus videlicet episcopi censu annuo, qui ex eisdem altaribus est persol- vendus. Nemini ergo in posteram liceat hec que superius annotate sunt a vestri cenobii unitate ac possessione dividere, sed, sicut pre- missum est, quieta et integra omnia in ejus jure ac ditione serventur. Si quis igitur, decreti hujus tenore cognito, temeré, quod absit, contraire temptaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, atque exeommunicationis ultione plectatur, nisi presumptiönem suam digna satisfactione correxerit.
« Datum Laterani, octavo kal. aprilis, per manum Johannis, sánete Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii, incarnationis
dominice anno millesimo centesimo quinto décimo, indictione sep
33.
tima1, pontiticatus autem domni Pascalis secundi^iape anno itidem
quinto décimo. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/108b1e1f-36cd-42c5-81a1-a3597941fbf4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success