Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXVII. , S. 348
XXVII.
EXEMPLAR TRADITIOMS AI.TARIUM WARNESTUN ET HAVESK.ERKE, PER JOHANNEM, EPISCOPI) M
MORINORUM.
» In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Johannes,
PARS SECUNDA.— SIMONIS LIB. II. 259
•
Dei gratia, Morinorum episcopus, notum fieri volo tarn presentibus quam futuris quod ecclesiam de Guarnestun, pro remissione pec- catorum meorum, et patris mei et matris mee, ibidem requiescen- tium, ecclesie sancti Bertini concessi et dedi, quatinus ab abbate sancti Bertini monaci, qui Deo in predicta ecclesia de Warnestun, sub precepto et obedientia ipsius serviant, inperpetuum constiluan- tur. Ad suslentationem eciam fratrum monacorum, qui in eadem ecclesia de Warnestun Deo servituri sunt, ecclesiam de Haveskerke concessi et dedi. Utrasque autem predictas ecclesias, videlicet War nestun et Haveskerke, ab omni exactione et consuetudine in perpe- tuum, prêter quinqué solidos Flandrensis monete, in autumpnali synodo, episcopo persolvendos, liberas esse concedimus; et sigilli nostri impressione firmamus; et ne quis hanc nostra m donationem et constitutionem infringere vol infirmare audeat, sub anathemate interdicimus.
■ Signum Johannis, episcopi Morinensis. Signum don im Lamberti , Novio- mensis el Tornacensis episcopi. Signum Hebberti, archidiaconi. Signum Bernabdi, canonici. Signum Geroldi, clerici. Signum Fdlcardi, decani. Signum Ai.brici et Nicolay.
« Actum est boc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo décimo nono. »
XXVIU.
EXEMPLAR CARTE JOHANNIS, EPISCOPI, DE CONCORDIA INTER LAMBERTIS . ABBATEM, ET
THEINARDL'M, CASTELLANLM.
« In nomine sánete et individué Trinitatis. Ego Johannes, Dei gra- 1 "Si tia, Morinorum episcopus, notum fieri volo presentibus et futuris Christi fidelibus quod in subjectis declaratur scriptis. Cum igitur Balduinus, Boberti junioris tilius, strenuissimus scilicet Flandren- sium comes, monasterio beati Bertini fratribusque in eo Deo ser- vientibus, pro remedio anime sue, а�? fratris sui, ibidem ante annos
aliquot honorifice sepulti, necnon et antecessorum suorum, elemo- sinam quandam, comitatum videlicet omnium terrarum et hospi- tum, quos eadem ccclesia in castellana Broburgensi ipso tempore possidebat, libere dedisset; Theinardus, Broburgensis castellanus, reputans se, ex hac comitis donatione, dampnum incurrere, et quasi justicias suas, quas in prefatis judicibus judicandis obtinere solebat, in futurum amittere, egre admodum tulit, et contra ejusdem mo- nasterii abbatem, domnum videlicet Lambertum, graves aliquandiu inimicitias exercuit. Deo autem, omnium auctore bonorum, sue paci ecclesie providente, inter ipsum abbatem et castellanum, per cre- bras nostras nostrorumque admonitiones, concordie unionem refor- mavimus, eosque in sánete ósculo pacis, ipso quo dicturi sumus modo, conjuncximus. Nobis namque Arie, una cum clericis nostris, constitutis, sepefatus castellanus quitquid juris habere in eodem comitatu videbatur, inmanum prenominati comitis, nobismultisque aliis intuentibus, sponte reddidit, et ut ecclesia in futurum libere et quiete possideret, concessit. Comes autem eamdem quam prius fe- cerat ecclesie donationem, ut magis haberetur rata, per manum nostram abbati denuo confirma vit; et, ut in predictis terris et hos- pitibus nullus deineeps, abbate et ejus ministris exceptis, super ejusdem comitatus concessione aliquam potestatem exerceat, sanc- tivit. Decrevit eciam ut abbas judices proprios, qui vulgariter scabini vocantur, ibidem habeat, quorum judicio que agenda fuerint agat. His omnibus a comité et castellano, coram multis testibus, patratis, plures adhuc in porticu domus ipsius, domno Carolo presente, testes adhibuimus. Quorum in audientia, cum Theinardus omnia que prefati sumus, presente filio suo Henrico, recognovisset, etpre- sertim ut de presbiteris et cantariis, ad abbatem pertinentibus, ulte- rius eum non inquietaret, concessisset, quod Gislebertum, filium suum, ad ipsum concederé faceret promisit. Nos ergo, ex consilio virorum prudentium, in omnes qui ecclesiastice possessionis banc libertatem scienter in posterum infringere, violare aut imminuere temptaverint, excommunicationem dictavimus. Actum est hoc Arie,
PARS SlîCUNDA.— SIMONIS LIB. II. 241
anno Verbi incarnati millesimo centesimo decimonono, indictione duodécima. . . t
i Signum Johannis, episcopi Morinensis. • His testibus: Hehberto, Waltf.ro, archidiaconis; Otgero, sancti Audomari prepósito; Johanne, Ariensi prepósito ; domno Karolo etWiLHELMO, nepotibus comitis, el mu] lis aliis. »
: i:
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/18124d66-7b29-48fe-a464-4cbdda909577/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success