Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXIX. , S. 383
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXIX. , S. 383

LXIX.
DE ECCLESIA ALCHIACENSI.
Primo igitur Alciacensis ecclesia pastore destituitur proprio, magne simplicitatis et innocentie viro, nomine Norberto. Cui cenobio cum pastorem providere debeat Sithiensis congrcgatio, tarn ex apostólica sanctione, quam ex priscorum institutione, abbas Lambertus, se to- tum suaque omnia Cluniacensibus indulgens, ex eis quemdam,Odo- nem nomine, virum religiosum, preposuit cenobio. Quod, quia, inconsulto abbate Cluniacensi, factum est, non cessisset ei in pros- perum, nisi pro eo abbatis Lamberti intercessisset suffragium. Per quem Cluniaci a suis in gratiam susceptus, ad regendam susceptam ecclesiam rediit. Ubi mox cum multa sit perpessus adversa ab adver- sariis sacre religionis, illis fugientibus, viri timorati ad conversionem venerunt; per quos abbas idem cenobium, fere per viginti annos, et secundum regulärem normam et secundum exteriorem habundan- tiam bonestissime gubernavit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/1965114f-9d32-4aec-982f-c7abc2cbce2f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success