Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XIII. , S. 293
XIII.
DE ALTERCATIONE FACTA INTER ЛВПЛТКМ ROVONEM ET GERBODONEM, ADVOCATLM ECC.LbSlE
NOSTHE.
His ita dispositis, non multo post tempore, inter dominum Bovo- nem, abbatem, et advocatum hujus loci, Gerbodonem, lis gravissima- exoritur. Siquidem advocati interest officii res ecclesiasticas et bona exteriora ab ingruentibus pravorum hominum defensare periculis, cum, versa vice, sicuti tunc contigit, cupiditate avaritie, defen- sandam ecclesiam perturbare, magisque soleant oneri esse, quam utilitati ecclesiastice prodesse. Unde actum est, ut idem Gerbodo, in villa sancti Bertini, Arkas dicta , quasdam indiceret injustas exactio- nes persolvendas, super fámulos quoque sancti Bertini et subma- nentesjus indebitum sibi usurpans, hoste gravius inquietabat omnia. Cujus rei gratia abbas Bovo Balduinum marchionem expostulat, ([uatinus, investigate diligentius hujus litis controversia, finem sua auctoritate altercationi imponat. Cujus petitioni benigne annuens, venerabilis princeps, re justa discussa, ambobus pacifica lis, pari utriusque assensu et consilio, quid unicuique debeatur suo suorumque
proceram decernit juditio. Quod decretum ne infringeret aliqua hominum oblivio, sua corroboravit litterarum apicibus, ut subjectum est, astipulatio.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/24e0b8e3-0e53-465f-ab55-89e9847be064/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success