Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXII. , S. 453
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXII. , S. 453


XXII.
DE QD1BUSDAM FACTIS AD PROFECTUM CENOB11 SUI PROVEN1ENTIBCS.
Insuper etiam cameram, ex australi parte templo appendentem, que, post incensionem, a tempore Leonis abbatis, adeo destructa et neglecta erat, quod vix parietum signa ibidem apparerent, multo de- centius et melius quam antiquitus fuerat reedificavit. Cui in latere, contra meridiem, cenaculum superaddidit, lignariorum arte subtili- ter et venuste compactum, quod totius curie extitit quasi speculum et ornamentum, estimatis tarnen expensis, plus continens pulcritu- dinis quam utilitatis.
Fecit quoque crucem ligneam, ymagine Salvatoris appensa, astan- tibus eciam Marie, Johannis et cherubin ymaginibus, aliisquc pluri- bus, ad representationem dominice passionis pertinentibus, cruci vel trabi, cui eadem inherebat, miro decore affixis. Que omnia arte sculp- toria et pictoria, ineffabiliter resplendentia, domui Dei ornamento sunt valde et decori.
Frontale eciam feretri beati patris Bertini de auro et argento et lapi- dibus preciosis, subtili opere fecit excudi1. Item , regiminis sui anno tertio, qui erat incarnationis dominice annus septuagesimus octavus, cum, secundum antiquam consuetudinem, nuncius abbatie Coloniam
1 Ex ms. pergameno : Feretrum quoque fecit. Tempore enim hujus abbatis, due
sancti Folquini, et aliud quoque, in quo vel amplius de societate xi millium virgi-
reliquie de virginibus Coloniensibus et alia num a Colonia ad nos sunt delatas. In mar-
sacrosancta pignera continentur, fabrican gine Cod.
344 CHARTULARIÜM SITHIENSE.
Agrippinam pergeret pro redditibus nostris , jussu venerabilis Simo nis abbatis, sanctarum reliquiarum cupidi conquisitoris, missis cum eo utriusque status personis, de collegio undecim millium virginum quatuor fere corpora, cum multis diversorum sanctorum reliquiis, ad nos detulit, et ad monasterium suum ti-ansferri fecit; et in féretro de argento, cupro et lapidibus cristalinis decoro opere fabrefacto et ornato, cum magna parte. corporis saucti protectoris nostri Audo- mari, et pigneribus sanctorum Columbani abbatis et Vualberti, duo corpora illarum virginum reposuit; reliqua pignera earum in scrinio ebúrneo recondidit cum gaudio et alacritate.
Casulam rubeam, aurifrigio optime circumligatam, et aliam albi coloris, satis valentem, et tres vel amplius cappas séricas, et pallium bonum, inornatum, et thesaurum ecclesie comparavit et reposuit.
Ante portam monasterii sui, in terra quam a Luca burgense plus quam centum marcis emerat, fundamenta domus lapidée jecit, quam suo successori in ultimis perficiendam dimisit1.
Post hec, ciborium, quod, sicut supramemoravimus, dum abbas Leo in expeditione Hierosolimitana esset, decrustatum fuit, cupreis imaginibus superauratis parum minoris pulcritudinis, etsi minoris valons quam ante esset, idem abbas reparavit; partem tarnen sump- tuum, infirmitate preventus, successori solvendam reliquit.
Fecit item abbasiste, ex australi parte monasterii, vivarium unum, juxta quod viam versus Arkas, nobis et ordini utilem et congruen- tem, acquisivit et instituit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/276dc14f-a3bc-4769-bc7c-e128f0214d4b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success