Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XI. , S. 442
XI.
DE DOMNO GODESCALCO, ABBATE HUJliS LOCI.
Mortuo, ut premissum est, Leone abbate, Arnoldus, abbas Affli- gensis in Brabantia, hie concorditer eligitur, sed a Cameracensi episcopo ad quod fuerat electus venire non permittitur. Reditur itaque ad electionem; et per moram attracto periculo, vota nostro- rum in diversa sparguntur, sed sanior pars in abbatem Hamensem Godescalcum consentitur, incarnationis dominice anno м° c° lx° tertio. Qui, a puero hic monacus effectue, in annis juvenilibus apud Alchiacum nomine et offitio prior extitit, et postea, ad nos ге- versus, ministerium hospitarii administratis, in abbatem Hamensem fuerat electus, semper et ubique caste, humiliter et religiose con- versatus. Verum, quia sepe contingit quod amici Dei hujus mundi inimici sunt, non erat in oculis filiorum hominum gratiosus, semper permanens in proposito severitatis rigidus, et ad humanos favores sibi conciliandos fiecti nescius. Inde erat quod comiti et secularibus dis-' plicebat, et etiam, unde plus vir Deum timens angebatur, intesti num, immo parricidale a filiis contra eum discidium suscitabatur, ut dicere posset intus pugne, foris timorés.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/3204ecdc-0a91-4193-acae-69499ca753ff/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success