Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLVIII. , S. 370
XLVIII.
EXEMPLAR PniVlLEGIl DOMNI CALIXTI PAPE SECONDI, DE HOJDS LOCI LIBERTATE ET ALTARIUM NOSTRORDM, ET QÜALITER SUSCIPIT NOS SUB TUTELA SUA; ITEM QUOD NUIXUS IN ABBA- TEH PREFICIATUR, NISI ELECTOS A CONVENTO NOSTRO*.
3i oct. 1119. « Calixtus, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Lamberto, Sithiensis monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter sub- stituendis in perpetuum. Justis votis assensum prebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet, indigni, justicie custodes atque precones in excelsa apostolorum Petri et Pauli specula positi, Deo auctore, conspicimur. Proinde, dilecte in Christo fili Lamberte abba, tuis petitionibus annuentes, beati Bertini Si- thiense monasterium, quod in Taruannensi parrochia situm est, cui, Deo auctore, presides, sub tutela et protectione sedis apostolice sus- cipimus, et contra pravorum hominum nequitiam auctoritatis hujus privilegio communimus. Statuimus enim universa ad idem mona sterium legitime pertinentia vobis vestrisque successoribus quieta semper et illibata conservari, videlicet comitatus de omnibus terris quas sanctus Bertinus habet in castellana de Broburg, sicut Baldui- nus comes, per manum Johannis, episcopi, vobis concessit, et de om nibus terris que per secessum maris, sive ex palustribus locis prove- niunt, in omnibus videlicet parrochiis quas sanctus Bertinus habet in predicta castellaria; duas garbas décime , et de omnibus berquariis atque vaccariis decimationem, sicut Balduinus, comes Insulanus, vobis concessit, et omnia que idem suo scripto confirmavit; molendina in atrio monasterii vestri constructa, terram de Culhem et Flechmel et Helescolke, quas per episcopum derationastis. Preterea concordiam illam, que facta est ante predictum venerabilem Johannem, episco pum, inter vos etEverardum, clericum, videlicet de altari de Helcin
1 Legend, octava.
г Vulgat. a Miraeo, Oper, diplom. torn. III, pag. За.
PARS SECUNDA. —SIMONIS LIB. H. 261
et capellis ejus, omnino ratam censemus. In Taruannensi quoque parrochia, ecclesiam nuncupatam Oxelare et Warnestim et Haves- kerke, altare de Merchem, ecclesiam de Eggafridi capella; in Tor- nacensi parrochia, ecclesiam de Coclara, de Ruslethe et de Runbecca, cum capellis suis, ecclesiam de Lisgnege et de Snelgerkeke, et de Hermingehem et de Bovenkerke; in Attrebatensi parrochia, altare de Anesin; in Coloniensi, ecclesiam de Fresquena et Wildestorp; in Belvacensi, terram Hubertuisin dictam, cum omnibus suis pertinen- tiis seu appenditiis, terram quoque Clarembaldi de Lustingehem, terram quam comes Robertus, pro anime sue remedio et filii sui Willelmi, vobis dédit; similiter berquariam quam cornes Balduinus, qui in monasterio vestro sepultus est, adhuc vivens vobis dédit, et quam Carolus ei, in comitatu succedens, legali donatione concessit; item berquariam pro commutatione ville Ostresele datam, et duas portiones décime de Brucsele. Omnes eciam decimationes annuatim, fratrum industria colligantur, ne sub censualitate, occasione datio- nis, res vestre inquietentur vel impediantur. Curtes quoque mona- sterii ita libere in dispositione fratrum manere sancimus, ut nullus pro eisdem servandis quicquam juris hereditarii habeat. Ipsum pre- terea monasterium, juxtapredecessorum nostrorum Victoris, Urbani, Paschalis pape sanctiones et privilegia, loco eidem collata, in sua ple- nius libértate а�? immunitate perpetuo conservetur, adeo ut nulli, nisi Romano pontifici, salva tarnen episcopi Taruanensis canónica reve- rentia, in aliquo respondeat, quandiu illic regularis ordinis vigor ac disciplina permanserit. Porro abbatem in eodem monasterio, non alium, preesse censemus, nisi quern fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Bene dict regulam, elegerint. At hec religioni vestre concedimus, in com muni parrochie interdicto, divina offitia, clausis januis, celebrare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominumliceat idem monasterium temeré perturbare. » Et cetera omnia usque in finem, ut supra, in primo privilegio Pascalis pape.
« Ego Calixtus, catholice ecclesie episcopus, subscripsi.
« Datum Remis, per manum Grisogoni, sánete romane ecclesie dia- coni cardinalis ac bibliothecarii, secundo1 kal. novembris, indictione tercia decima2, incarnationis dominice anno millesimo centesimo nono décimo, pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno primo. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/3c76f384-1bfa-448b-a452-23e6b8580d8a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success