Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXIII. , S. 152
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXIII. , S. 152


XXIII.
PRIVILEGIUM CIIII.PERICI REGIS TEMTORE PREFATI ABBAUS'.
« Chilpericus rex Francorum. Si facta parentum nostrorum, quod ad loca sanctorum prestiterunt vel concesserunt, per nostris oraculis eonlirmamus, regia consuetudine hoc exercemus, ut nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri, in Dei nomine, pertinere confidamus. Igitur venerabilis vir Erchembodus, abba de monasterio Sithiu, qui est in pago Taruanense, in honorem sanctae Mariae, genitricis Domini nostri Jhesu Christi, necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel caeterorum domnorum sanctorum, constructus, ad nostram accessit praesentiam. Clementiae regni nostri suggessit, quod avus noster Clo- doveus, quondam rex, de omnibus curtis vel villis ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant aut adhuc inantea, ex muñere regum, vel collatapopuli, sou de comparato aut de quolibet adtracto, in quibuslibet pagis atque territoriis, inibi est additum vel collatum; integra emunitate, antecessori suo domno Bertino, quondam ipsius monasterii abbate, vel ad predictum monasterium concessisset; ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas, aut fréta exac- tanda, vel fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas faciendas; nec homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servientes, qui super terras suas commanent, distringendos, nec ullas redibitiones requirendas vel exactandas, judiciaria potestas ibidem ingredere quo- quam tempore non deberet, nisi sub emunitatis nomine, omni tem pore, cum omnes fretus concessos, pars ipsius monasterii perenniter deberet possidere. Unde et preceptiones ipsius videlicet principie avi nostri Clodovei, et confirmationes precelsorum avunculorum nostro-
'Edit, a Mabill. De re diplom. pag. 608.
PARS PRIMA. — FOLQUINJ LIB. I. 45
rum Clodocharii et Theoderici, seu et genitoris nostri Childerici, etiam et consobrinorum nostrorum Clodovei et Childeberti quondam regum, se ex hoc pre manibus habere affirmât, et quod ipsa benefi cia concessa ab eo tempore usque nunc videantur esse conservata ; sed, pro integra firmitate, petiit celsitudinem nostram memoratus abbas, uthoc, circa ipsum locum, pro nostra auctoritate, plcnius confirmare deberemus. Cujus petitioni, pro mercedis nostrae augmentum vel reverenda ipsius sancti loci, ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim precipimus, ut quicquid constat supra- scriptum avum nostrum Clodoveum, quondam regem, de ipsa emu- nitate, sicut superius est comprehensum, prefato Bertino, vel postea ipsi avunculi nostri Clodocharius et Theodericus, seu et genitor noster Childericus, etiam et consobrini nostri Clodoveus etChilde- bertus quondam regum juste et rationabiliter concesserunt vel confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inantea pro nostro plenius in Dei nomine con firmare deberemus : inspectas ipsas preceptiones suprascriptorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipsum abbatem Erken- bodum vol successores suos, et ad ipsum monasteriumSithiu, omni tempore, ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata; et nulla refragatione nec nullum impedimentum a judicibus publias exinde quoquam tempore habere non debeant. Unde ipsa congrega do, pro stabilitate regni nostri vel salute pa trias, Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habea- tur, et in omnibus conservetur, manus nostrae subscriptionibus earn subter decrevimus ro borare.
« Actum anno regni nostri in. »
G.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/41435952-e724-48f8-8719-bb30a703ab0f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success