Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXV. , S. 393
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXV. , S. 393

LXXXV.
DE CONSECRATIONS HBNRICI IMPERATORIS-
Jam enim antea Henricus junior, rex Orientalis, qui Henrici regis Anglie liliam duxerat, patre mortuo, Romam, cum exercitu máximo, apostólica benedictione in imperatorem consecrandus, petiit. Nam eatenus, ut dixi superáis, inter apostolicum sacerdotium et regnum imperatorium, scisma erat. Sed, dum inter se convenire non pos- sent, rex papam, cum universis cardinalibus, captum compulit, ut ei privilegium, quod postea nuncupatum est pravilegium, papa con- cederet, nullum episcopum consecran, nisi ex assensu regio. Quo facto, consecràvit eum. Hoc vero Cluniacenses detestantes, potius ex superbia quam ex justicia, Romanis verba scripsere ignominiosa. Quibus irritati, Lamberto abbati indulserunt litteras et privilegium, quibus que facta sunt sive ab eodem abbate, sive ab episcopo, sive a comité, contra libertatem Sithiensis ecclesie, omnia irrita fièrent. His munitus abbas, et reversus cum gaudio, susceptus est a nobis cum tripudio, quibus non erat ultra de iterando labore suspicio; sed frustra, quia adhuc viridi latuit anguis in herba.
36.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/41bb6be6-b483-4d97-9f1f-4d26dc7cd52f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success