Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. VII. , S. 437
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. VII. , S. 437


VII.
QU ALITER H EN B1CCS, ANGLORUM REX, ECCLESIAM NOSTRA И CALUMPMAVIT.
Postea quam Ilenricus Stephani, regis Anglorum, successor ex- stitit, Willelmo Yprensi et ecclesie sancti Bertini infestus fuit, adeo ut, primo a linibus Anglorum eliminato, alteri terras ecclesie dono datas subtrahere conaretur. Ne igitur Leoni, viro religioso, torpendi per ocium daretur occasio, idem rex, ecclesiarum predictarum oc- casione, calumpniam adversus abbatem suscitavit, asserens quitquid, tempore ejusdem Stephani, qui terrain suam hostiliter occupaverat, gestum erat, injustum esse; nec Willelmum, qui, licet post tyran- num, ut dicebat, in regno secundus esset, de rebus violenter usur- patis aliquid posse dare; ideoque totum quod donaverat in irritum revocari deberé. Protractus super his in causam a rege et baroni- bus ejus, qui post Willelmum de Lo ad hereditates suas redie- runt, in predictis ecclesiis jus patronatus mérito requirentes, virili- ter resistebat, et nunc prece, nunc prelio, nunc litteris apostolicis
528 CHARTÜLARIUM SITHIENSE. ,
patrocinia sibi concilians, pacem tandem cum omnibus fecit, et non sine magno labore et expensis, a novis patronis novas cartas impe- trans, quod semel adquisierat conservare studuit et confirmare. Et ut breviter de ejus actibus concludam, nunquam aliquo regiminis sui tempore, si sanus et incolumis fuit, ocio vel quieti vacare potuit, sed semper propria vel aliena negotia tractare, consiliis principum intéresse, eorumque negotium de regno ad regnum solebat circum- ferre; et cum alias vir honestus et religiosus esset, in hoc tarnen reprehensibilis videbatur, quod in talibus, ut quidam aiebant, plus equo gloriabatur.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) VII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/42ee8a08-add6-45ec-880f-626f1b69deae/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success