Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. X. , S. 330
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. X. , S. 330



X.
EXEMPLAR TRADITIONIS CI.ARENBALD1 DE Sl'O ALLODIO IN VILLA LUSTINGHEM *.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Clarenbaldus, cognitum habens neminem nostrum hic manentem civitatem habere, ex his, que divina gratia mihi contulit, dignum duxi sanctos Dei he- redes faceré, quatinus ibidem omnipotenti Domino servientes pro excessibus meis ipsius clementiam jugiter debeant exorare. Unde omnibus Dei fidelibus nostrisque posteris notum esse volumus, quo-
1 Reclius octavo.
1 VAit. a Martenn. Anecd. torn. IV, col. 1З2 sq.
pars Secunda. — Simonis lib. и. 221
niam, ob remedium anime mee et domini mei Balduini comitis, et pat ris а�? matris mee, necnon Anselini fratris mei, allodium meum in villa Lustinghem dicta1, videlicet terras illas quas Amalbertus, Heremarus et Regemarus in usus meos excolunt, ita omnino liberas ac quietas, sicut ego possideo, Deo sanctoque Bertino, ac Sanctis inibi quiescentibus, ex integro trado. Hanc vero traditionem in sollempni curia Roberti comitis, ejusque generóse conjugis Clementie, fecimus in publico scilicet fidelium Dei conventu episcoporum et principum Et ne futuris temporibus quispiam hoc infringere presumpserit, reverendi episcopi Johannes Morinensis atque Lambertus Attreba- tensis, a nobis rogati, in commune anathcmatizavcrunt et subscrip- serunt. Ego eciam Robertus, Dei gratia, Flandrcnsium comes, hoc scriptum firmavi, et sigillo meo consignans, eos qui subscriberent jussi. Decretum igitur tam a me est quam ab episcopis suprascriptis, ceterisque fidelibus meis, ut quicunque hoc infringere temptaverit, quadraginta libras2 comiti persolvat, ita tamen ut reus ex hoc Deo satisfaciat. Signa eorum qui subscripserunt:
• Signum Clarembaldi, archidiaconi Attrebalensis. Signum Bernoldl, Wat- tiniensis preposili. Signum Raineri, cappellani. Signum comitis Gisnensis Manasses. Signum Onclphi, dapiferi. Signum Host, pincernc. Signum Amülrici , connestabellarii. Alü eciam multi interfuerunt testes.
« Facta est autem hec donatio sollempniter apud Bergas, in Pen- tecosten, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo secundo, indictione decima, feria secunda, régnante Francorum rege Philippo. Preterea terras illas quas Ancelinus Veltre atque Willelmus ex eodeni Claremboldo habuerunt, ut scilicet ab abbate teneant, Deo sanc toque Bertino concessit. Recitata est et confirmata hec carta Remis, in pleno concilio, sub terribili anathematis interpositione, a domno Radulpho, ejusdem urbis reverendo archiepiscopo, et a conprovin-
1 Habet ecclesia sancti Bertini justiciam * Alias lx. Sic in Cod. secunda manu altam, mediam et bassam, prout repertum scriptum, est in veteribus cartulariis. In margine Cod.
cialibus episcopis, anno Verbi incarnati millesimo centesimo quarto décimo, nonis septembris1; presentibus quoque abbatibus, cum ce teris ecclesiarum prelatis omnibus, eidem anathemati unanimiter assensum prebentibus. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) X. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/4b2d06a8-ddc6-44f2-80c2-5b355ecb7069/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success