Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXX. , S. 262
LXXX.
QUOD LOCUS HIC A DOMINO CEPIT FLAGELLAR!.
His temporibus, nescio utrum peccatis exigentibus, an secundum quod legitur scriptum, «Quem diligit Dominus corripit; flagellât autem omnem filium quern recipit; » locus hie lacrimabiliter elefan- tiae a Deo lepra cepit flagellari. Quo morbo, quod lacrimosum est,
1 Deest nomen loci.
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. II. 155
domnus etiam abbas Regenoldus percussus, loci hujus regimen, prout poterat, anno fere integro post haec, regebat, secrete in celia conversans, a fratrum conventu semotus. Tandem, comité Arnulfo, morbi hujus causa, locumhunc, visitatione soluta, vitante, compul- sus est monasterio exire, et in loco supra jam a me memorato, Vua- chunvillare dictum, secedere. Ante autem, regimen animarum sibi commissarum, ipso comité jubente, fratribusque in unum, ob hoc ipsum, collectis, cum eorum volúntate, Adalolpho, superius jam nominato, et ejusdem monasterii monacho, commisitdie, sollempni sacratissimae cenas, anno dcccclxi. nativitatis dominicae, quae conti- gerat tunc и. iduum1 aprilis, die vil. idus earumdem ventura pas can" sollempnitate. Ante haec, quod supra memoria excidit, Wic- fridus, Taruennae civitatis presul, a seculo decessit, anno Domini DCCCCLViiii., хин. kalendas septembris. David, Corbeie monachus, in episcopatu successit. Adalolphus autem satis sollicitus erat de commisse sibi congregatione, non tarnen abbatis consecratus ordi- natione; ingenióse siquidem comité factitante, quod post claruit in subsequenti opere, ut nepoti suo Hildebrando supradicto locum hunc facilius iterato posset condonare. Quo in tempore comes isdem eundem domnum Adalolphum cum exeniis ad regem trans mare direxit Anglorum. Quo jam trans mare delato, Odoldus supra me- moratus, noster decanus, de partibus citra Rhenum positis, ubi vin- demiare fuerat missus, cum vina vin vasorum est reversus. Adve- nerat autem hoc in tempore comes et abbas Arnulfus in hoc ipso Sithiu monasterio, et filius ejus Balduinus, juventutis flore honestis- simus, cum conjuge nuperrime desponsata, nomine Mathilda, Saxo- nici generis, equali nobilitate conspicua. Quae, in primo ejus in hoc monasterio ingressu, cortinam quandam invisae magnitudinis, pre- cipuique operis, huic loco concessit, variorum colorum adornatam tabulis [qua usque utitur ecclesia ista pro velo quadragesimali]. Mit tens autem comes Arnulfus, praecepit vinum supra memoratum sus- cipi et suis usibus reservan. Dedit vero in recompensatione fratribus 1 Leg. и nonas.
зо
ejusdem monasterii ecclesiam quandam Pctresse dictam, ne raptoris incurisse videretur notam;quam Iradidit n. kalendas decembris, die festivitatis sancti Andreae. Isti sunt testes: Balduinus, filius ejus, consentiens; Odoldus decanus, Hemfridus praepositus; Engelandus, Drothwinus, Grimbaldus, monachi; Amulfus, nepos ipsius comitis. Rodulfus, praetor urban us; Everhardus advocatus, Egelbodo, fidei creditores. Folquinus, levita et monachus, subscripsit. Post hoc au- tem, adveniente nativitatis Christi die, praefatus comes Balduinus morbo, quem medici variolam vocant, cepit egrotare, tristemque nobis festum sua reddidit incommoditate. Die autem kalendarum januariarum , quo celebrantur octavae nativitatis dominicae, quod lacrimosum est etiam dicere , cursum presentis linivit vitae. Erat au tem videre cunçto populo utriusque sexus et diversae aetatis dolorem intolerabilem et pene antea invisum. Sepultus est autem in hoc ipso monasterio, in medio beati patris Bertini requietionis templo, anno nativitatis Christi dcccclxi. , indictione un.; régnante Hlotario rege, anno VIH. Revertente autem domno Adalolpho de partibus quibus missus fuerat, iterum inquisitio et electio de abbate futuro cepit ventilari. Mittens autem comes Arnulfus, direxit postHildebrandum, supra memoratum abbatem et nepotem suum, et ei iterato hunc com- mendavit locum, quae ethactenus, miseratione Dei, regit, qui est annus supra memoratus dominica; nativitatis.dcccclxi. [Quod facile erat fieri, quoniam a monacis cenobii hujus, ob vite probitatem, non modice amabatur. Et ita patet quod Adalolphus, jam dicti cenobii monacus, cessit voluntati comitis sepe dicti, cum vix anno unico ad- ministrasset. Et poslmodum, Hildebrandi abbatis nostri reassumpti regiminis anno in., ejus avunculus Arnulphus, quondam comes Flandrarum et abbas, ut supra ostensum est, complevit officium vite. Sepultus in Blandinio.]
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/504536f3-4f1e-4f9b-b831-8b9d06b07f64/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success