Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXIII. , S. 317
XXXIII.
DE QUIBUSDAM KACTIS DOMN1 JOHANNIS.
Ligneas quoque duas ymagines, auro argentoque cum lapidibus fabrili arte supertectas, dcxtra levaque capitanee crucis statuit; ca- pellamque sánete Marie mira varietate picture decoloratam funda- vit. In cujus australi diverticulo, opere sumptuoso, diversis yconiis superficie tenus insculpto, formam sepulcri Domini sublimavit; illudque illis dedicatum, nativitatis dominice, passionis, resurrec- tioniset ascensionis pigneribus insignivit. Nunc temporis autem pre- dictorum nihil oculis patet.
Refectorium etiam et claustrum, ut supra diximus, ex integro reparans, claustrum quidem mire arte sculptoria decoravit, cetera- que omnia, ex maxima parte, sublimavit et ampliavit. Per que li quido patet, eundem bone memorie pastorem Domini domus et ser- vorum decorem dilexisse.
Codices nichilominus non modice appreciationis conscribi fecit; quorum titulos, ad commendandum ejus Studium, breviter subnec- tere non piguit. Librum Veteris Testamenti, ab exordio Geneseos usque in Regum; librum Omeliarum tocius annualis circuli, in duo volumina divisum; librum Effrem vel Pronosticorum; librum
collationum Patrum; librum Augustini super Johannem ; Passiona-
lem quoque, immensi ponderis, ex integro digestos, suis posteris de-
reliquit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/519a5855-c76b-4564-ad7a-da21786d0105/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success