Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLVIII. , S. 472
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLVIII. , S. 472


XLVIII.
1NSTITÜTIO CEREI ARDENTIS IN LANTERNA VITREA ANTE BEATI PATRIS BERTINI CAPSAM.
« Presentes sciant et futuri, consensu tocius capituli, a domno Si mone , abbate suprascripto, constitutum esse, ut ante patrem sanc tum Bertinum cereus arderé debeat die noctuque in perpetuum. Hoc autem Philippus, hujus conventus prior, ob saneti pignoris amorem, inchoans, Deo favente, labore proprio ad efiectum usque produxit. Emit enim sua peculiari acquisitione terram in pago Bro- burgensi sitam, ex qua ahnuatim quatuor marche proveniunt, que nunquam pro alio accidentali poterunt imminui, duobus quoque temporibus, videlicet in purificatione beate matris Marie, et festo saneti Martini hyemaüs, fideli libramine, a censoribus erunt per- solvende. Nee sit aliquis qui a saneti hujus veneratione subtrahere audeat, nisi velit anathematis censuram ineurrere. Pro hujusmodi benefactis, memoratus prior anniversarium habet, a sepefato abbate 1 Leg. Ii. Иже extrema verba adjecit, ut videtur, librarius.
PARS TERTIA. — C0NT1NUAT0RES SIMONIS. 365
stabilitum, die sui obitus, quinto scilicet nonarum martii. Cujus anima preventu mortalitatis, dignum penitencie fructum non per- dat, sed per misericordiam Dei in pace requiescat. Amen. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/55fab4de-5a4b-4295-ab0c-268e2a390696/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success