Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. VI. , S. 199
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. VI. , S. 199
VI.
DE МОЙТЕ HLUDOVICl REGIS, ET DIVISIONS REGNI INTER FILIOS EJUS.
Gloriosiis autem rex Hludovicus imperator augustus, anno incar- nationis dominicae dccc xl. cum regnasset annis xxvn, decessit ase- culo. Ante cujus obitum mirabile quiddam et inauditum accidit in pago Taruennicum. Nam ipso anno, post medium januarium, meridie, ignei umbones cum sonitu grandi ab aethere lapsi sunt, mirumque spectaculum omni populo detulerunt. Defuncto autem predicto imperatore Hludovico, fdius ejus Hlotarius, qui ante obi tum patris ad imperatorem unctus erat, de Italia veniens, monar- chiam tenere gestiebat. Sed fratres Hludovicus et Karolus divi- sionem regni affectantes, post unum annum, máximo praelio inter se conflixerunt in pago Autisiodorense, in loco qui vocatur Fontane- tum. In quo loco Franci, cum omnibus nationibus sibi subjectis, mutua se cede prosternentes, ad ultimum Hludovicus et Karolus, Lothario fugato, triumphum adepti sunt. Post cruentissimum vero praelium, pace inter eos facta, diviserunt inter se Francorum impe- rium. Et Lotharius quidem accepit regnum Romanorum et totam Italiam, et partem Francise orientalem totamque Provintiam. Hlu dovicus vero, praeter Noricam, quam habebat, tenuit régna quae pa ter suus illi dederat, id est Alamanniam, Turingiam, A'ustrasiam , Saxoniam, et Avarorum, id est, Hunorum, regnum. Karolus vero medietatem Franciae ab occidente, et totam Niustriam, Britanniam et maximam partem Burgundiae, Gotiam, Wasconiam, Aquitaniam, submoto inde Pippino, filio Pippini, et in monasterio sancti Medardi attonso. Ista autem periculosissima discordia sine requie quinquen- nii occupaverat tempus.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) VI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/5da4eb50-2454-4faa-ad81-4a09bffcd4a9/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success