Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LVIII. , S. 377
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LVIII. , S. 377

LVIII.
In qua quem qualemque se, per continuos triginta annos exhi- buerit, littera non docet, sed viva operum testimonia hodieque pro bant. Cujus memoriam in benedictione licet commendandam non suscepimus, ilia ilium in reedificanda propria ecclesia, in adquiren- dis ecclesie ornamentis, que vel nulla vel pauca invenerat, et libris magno sumptu conscriptis, in propaganda religione per totam suam dyocesim, commendat.'Nam apud Lo, Eversam, Ypres, regulares con- stituit canónicos; et, suo temporei apud Broburg, Gisnes, Mercbeni, sanctimoniales constitute sunt. Nobis vero altare de Merchem, de Eggafridi capella, de Warnestim, de Haveskerke, sub cartarum alle- gatione, et multa alia bona contulit. Cujus viri probitas, cum micbi ex minima parte (multa enim fuerat) nota fuerit, in hoc admiranda et notanda fuerit, quod numquam ab aliquo, nec eciam ab adversa rio, aliquando infamatur, quasi, causa cupiditatis, juditium vel justi- ciam subverterit; quo vitio adeo caruit, ut nullum nostri temporis hominem me vidisse recolam puriorem. Vix enim alicujus subdito- rum sibi zenia suscepit, sed eciam oblata sepius eum réfutasse au- divimus. Bannos vel emendationes de forisfacturis vix aliquando sus cepit , cum alii prelati ampliant, anxie petant, extorqueant, et, cum non datur quantum volunt, insaniant. Discretus in juditiis, ad hos- pites liberalis, pauperum recreator, et secundum Deum et secun dum seculum vitam dux it honorificam.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/5f694cc5-cc80-4564-88ea-0586ba4be5d6/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success