Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XV. , S. 445
XV.
DE RESISTENTIA ABBATIS NOSTRI CONTRA ADVERSARIOS SUE ECCLESIE.
Ut autem, ad materiam nostram redeuntes, gesta abbatis nostri prosequamur, nullo fere quo hie prefuit tempore, a tribulatione et persecutione liber fuit. Intus eum, ut premisimus, odïosum et suspectum habebant monachi; foris prosequebantur clerici et laici. 1 Subaud. Me. 'Secunda manu: anno scilicet 1168.
Comiti Theoderico etsi parum gratus erat, Philippo ejus1 multo minus, Roberto, Ariensi et sancti Audomari prepósito, ejusdem Philippi consiliario, instigante et dominum suum in odium viri simplicis exasperante.
Accepta enim idem Robertus occasione, quod, in multis locis, ecclesia nostra cum ecclesia collegiata sancti Audomari redditus communes habet, dicebat justum et ex antiqua consuetudine, a tem pore Fridogisi abbatis, institutum esse, canónicos nobiscum anti- quas equaliter possessiones deberé dividere. �?е�? et bujusmodi falsa et perversa machinatione commentans, graves et juges abbati infe- rebat molestias, nunc possessiones ecclesie distrahendo et aufe- rendo, nunc invadendo, nunc libertati ecclesie, in quantum poterat, derogando.
Et, ut de multis pauca loquamur, idem prepositus Nicolaum, quemdam militem, cui neptem suam vel, ut alii dicebant, filiam tradidit in uxorem, terram quandam in villa Vuiscrna per multum tempus, partim ex elemosina, partim ex emptione, a nobis posses- sam, fecit calumpniari et per vim comitis aufferri; datis tarnen ab eodem Nicholao sexaginta marcis, quibus terram illam ab anteces- soribus suis, non nobis venditam, sed in vadimonio positam fuisse dicebat. Abbas autem, quamdiu et quantum potuit, restitit; sed, oppressione malitiosi prepositi, sive misericordia urgente, qui per satellites comitis possessiones nostras invadi fecerat, coactus est predictam pecuniam recipere, arbitrans melius esse,'de re, ut sibi videbatur, perdenda, aliquid retiñere, quam totum amittere.
Emit autem ex eadem pecunia terram quandam in Ramscappla, de cujus redditibus tribus, in quadragesima Dominica, unum fra- tribus consuevit procurari.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/61275f1c-27df-48ed-ab0e-58359cb1b5b8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success