Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXII. , S. 239
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXII. , S. 239


LXII.
EXEMPLAR.
« Dilecto in Christo lilio Ecclesiae Odgrimo, Rodulfus, gratia Dei, abba de monasterio sancti Petri, vocabulo Sithiu, ubi corpora Christi confessorum Audomari atque Bertini requiescunt, omnis caterva monachorum ibidem conversantium. Plurimorum ore versatur mul- torumque in notitia habetur, qualiter tu, his diebus, legaliter tradi- disti res proprietatis tuae ad nostrum monasterium : hoc est, in loco nuncupante Hamma, super fluvio Marsbeke, in pago Mempisco, bu- naria XXXIII, una cum perviis legitimis ac wadriscapis; et propterea expetisti a nobis res ecclesiae nostrae : hoc sunt, bunaria l, jacentia in villula quae dicitur Sithiu, super fluvio Agniona. Nos quoque, quod
»7
tua fuit petitio, ipsas res ambas, tam eas quas dedisti, quam eas quas a nobis expetisti, concedimus tibi et uxori tuse Bertlianae, seu filiis vestris, ad excolendum et emeliorandum; et, sicut convenit, nobis, annis singulis, ad festivitatem sancti Bertini, nonis septembris, soli- dum i persolvere studeatis; et alinbi ipsas res nec dare nec venderé nee commutare пе�? alienare potcstatem habeatis; sed, ut dictum est, quandiu vixeritis, pro nostro beneficio, possideatis; ac, post vestrum omnium obitum, ipsae res prescriptae, cum omni emeliora- tione, a nobis vel successoribus nostris ad integrum recipiantur in perpetuum possidendae. Haec ergo prestaría firma permaneat, cum stipulatione subnixa.
« Actum Sithiu monasterio publice, in basilica sancti Petri apos- toli, in. idus aprilis, anno ш., régnante domno Karolo impcratore in Francia1, nepote Karoli.
«Ego RoDüLFüS, abba, propria manu firmavi. •
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/6436364c-95bb-4d7a-bff8-81fc8611319e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success