Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XII. , S. 205
XII.
DE SCCCESSORE BEATO FOLQUINO DEST1NATO.
Quia igitur mentionem beati Folquini fecisse me memini, libet adhuc unum ejus opus hicintexere, quod recoló me agnovisse, Wic- frido pontífice narrante. Longa, inquit, senectute fessus, isdem beatus antistes Folquinus, utputa qui XL. in episcopatu fere pergerat annum, cum jam non posset publice missarum sollempnia celebrare, cognito hoc, rex, illo adhuc vivente, quod contra cañones erat, successorem ei episcopum destinavit. Quod audiens sanctus presul, semet, epi- scopali more, preparavit ad celebrationem missae, et omne misterium, supplantatore astante, implevit strenuissime. At ubi ventum est ad dandam, uti episcopi mos est, benedictionem, verso ordine, protulit illis maledictionem. At illi trepidi, cum, ascensis equitibus, ad pro pria cuperent revertí, in media via supplantator episcopi de equo lapsus, relisa cèrvice, spiritum efllavit vitae; omnesque qui cum illo vénérant, infra annum variis cladibus expirarunt [etita, cum sibi conjunctis, culpam luit improbitatis ob reatum].
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/6765389a-789a-49f7-a4a8-f1d7efe45c2e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success