Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXI. , S. 378
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXI. , S. 378


LXI.
DE HUIS CONVENTOS REDUCTIONS AD REGULAM.
His ita digestís, ad nostrum Johannem, Dei gratia, Morinensem presulem, redeamus. Tanti itaque viri exemplo excitatus, et de ejus auxilio confidens abbas Lambertus, quod ante jam deliberavit, de ecclesie sue correctione cogitavit. Cujus talis fuit accessus. Anno igi
PARS SECUNDA. —SIMONIS LIB. II. 269
tur dominice incarnationis millesimo centesimo primo, gravi correp- tus infirmitate, nocte quarte dominice adventus Domini, in qua ca- nitur, Canite tuba in Syon, capitulum fratrum intravit, ac, prolixo sermone habito, de regno Dei, de penis inferni, se, in fine sermonis graviter infirman et de vita periclitan, asseruit. Timensque sibi, quod fratres commissos sibi dissolute et indisciplinabiliter permisisset ea- tenus vivere, in verbo Dei et virtute Spiritus Sancti, eis interdixit, nequilibet eorum quid prosperitatis haberet, vel aliquid de reliquiis ciborum que ad elemosinam pertinebant, servientibus daret. Habe- bant enim pene singuli sibi servientes, quibus dabant que pauperi- bus debebantur. Peculiare enim habere, dare sine licentia et acci- pere, vel ceteris dissolutionis operibus incumbere, penes eos tune temporis vix alieujus erat negligentie. Ad insolitum ergo fratres concitati interdictum, exarserunt in eum sicut ignis in spinis, et, ignominiosis verbis defatigatum, ad lectum ire coegerunt. Sed de infirmitate in brevi convalescens, ut rebelles compesceret operam dedit. Signum tarnen discordie, quod eodem die inceptum est, ma nifeste apparuit. Nam post sinaxim vespertinorum, cum fratres cenam expectarent, ecce ex improviso ignis nonnullis fratribus de pistrino exire visus est. Quo attonitis fratribus, hue illucque discurrentibus, scalas ad extinguendum ignem ascendunt. Sed fantasma, non ignis fuit; quod, turbatis omnibus, ilico disparuit, signum pretendens dis- sentionis et fraterne dispersionis.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/6899d677-1f97-4d2d-95bf-7794a83e36c7/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success