Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XL. , S. 361
«Paschalis, episcopus, servus servorum Dei, venerabili Waloni Belvacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Justi- ciam a te diligi multis jam experimentis didicimus; idcirco quod justicie est strenuitati tue confidenter indiciums. In presentía siqui- dem tua et aliorum coepiscoporum, filius noster sancti Bertini abbas Lambertus possessionem quandam, que Hubertuisin dicitur, in villa Buri, monasterio suo rationabiliter vindicasse significavit, quam Hugo quidam de Buri, auxilio Fulconis, filii Ebali, violenter tenet; unde eciam a legato nostro Celestino, Prinestino episcopo, in Re- mensi concilio excommunicatus asseritur. Tuam igitur experientiam monemus et precipimus, ut, sicut tibi nota est, justiciam monasterio exequaris. Nec solum excommunicationem, que in Hugonem ilium et fautores ejus dictata est, teneas, sed in tota villa Bury et in tota terra Fulconis officia divina prohibeas, donee monasterio satisfaciant. « Data Ferentini, quinto idus octobris. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XL. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/77e34c61-027c-4b6a-84d7-c8bf62ac81a9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success