Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXX. , S. 462
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et capitulo sancti Bertini salutem et apostolicam benedictionem. ne- latum est auribus nostris, quod, cum ecclesia vestra de Broburg, de antiqua consuetudine, in obsequio suo duos habere debeat sacer dotes, necunus presbiter ipsius administrationi sufficiat, quidam in- stancius postulant ut uni earn presbítero committatis. Nolentes igitur impacientiam sustinere, ut prescripta ecclesia obsequio consueto fraudetur, auctoritate vobis apostólica prohibemus ne ipsam unius ministerio permittatis esse contentam, sed duos semper ipsius ser- vitio, secundum antiquam et rationabilem consuetudinem, mancipe- tis; ita tamen quod unus debeat alteri, juxta sanctiones canónicas, subj acere.
«Datum Laterani, undécimo kal. martii. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/7d27ac49-74cf-4823-8a97-7b2fec72cdd3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success