Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LIV. , S. 182
LIV.
EXEMPLAR.
apr. 8n. « Domno venerabili in Christo patriNanthario, abbati de monasterio Sithiu, ubi duo agi, Audomarus scilicet et beatus Bertinus, pausant in corpore. Ego Folbertus, per bancpaginam traditionis, constat me vobis vel ad prefatum monasterium vestrum Sithiu, pro remedio animasgenitricis mese, Ebertana?, defunctae, hoc est, aliquam partem hereditatis meae, id sunt, plus minus habentem bunaria v. et unum pratum cui vocabulum est Brattingadala, et quicquid ad ilium pra- tum pertinere visum est in loco nuncupante in Campanias, in pago Taruuanense, cum pervio legitimo et wadriscapo : hœc omnia, juxia ut superius comprehcnsum est, vobis vel successoribus vestris dono, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum. Propterea vestram flagitavi pietatem, ut ipsam rem licuisset mihi usitare vel emeliorare. Et postea vos, una cum consensu fratrum vestrorum, juxta quod mea fuit petitio, ipsam rem, quamdiu advixero, procurare pro- misistis, adexcolendum vel emeliorandum, et, sicut convenit nobis, annis singulis, ad festivitatem sancti Bertini, quae est nonas septembr. censum, id est, denarios mi, pro ipso usu, vobis dare vel transsolverc debeam. Si quis vero, quod futurum esse non credo; si egometipse aut ullus de heredibus meis, qui contra hanc donationem venire voluerit, vel earn infringere temptaverit, inferat vobis, una cum dis- tringente fisco, auri uncias un, argenti pondera v coactus exolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed haec tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.
« Actum in Bagingatun, in mense aprilio, anno xliiii. régnante Karolo glorioso rege, et anno x. imperii ejus1.
« Signum FoLBERTi, qui hanc donationem fieri rogavit.
«Signum FoLCHARii. Sign. Abboni. Sign. Ingoberti. Sign. Vuendelgarii, centenarii. «Ego Güntbertos, sacerdos, scripsi et subscripsi. »
'Annus xuv regni Caroli Magni cum fides adhibenda videtur notis chronologi- a. Chr. 812; ipsius vero imperii annus x, eis �?. lui, quae sibi invicem concordantes cum a. Chr. 811, conveniunt. Major ideo a. 811 indicant.
PARS PRIMA. — FOLQUIM LIB. I. 75
LIV a.
DE TBAD1TIONE VILLE CALMONT.
[Karolusjam supramemoratus, desiderans per orbem famam augeri suam, ut liquido patet per multorum voluminum de eo mentionem agentium lectionem, inter cetera, huic cenobio villam Calmont Deo sanctoque Bertino tradidit, cujus traditionis carta penes episcopum Noviomensem habetur.]
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/7d3ae74a-939c-4cae-b92d-cf59cf241a14/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success