Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLVIII. , S. 177
XLVIII.
DE LABORE EJCSDEM ODLAND1 ABBATIS CIRCA VILLAM ARECAS.
Hujus autem abbatis Odlandi labor et industria maxime enitet in villa quae dicitur Arecas, qua; erat una de principalibus abbatial membris, quam et sibi sedem statuit, omnique nobilitate nobilitavit. Basilicamque inibi in honore sancti Martini construxit, cujus templi nunc solum fundamenta tantummodo se praebent oculis intuentium; constituitque, uti hi testantur quorum progenitores et avorum avi in suprascripta villa fuerant mansionarii, ut inibi, ebdomadibus sin gulis, quinqué ex sancti Bertini monasterio, totidemque ex sancti Au- domari, ad serviendum Domino deputarentur monachi. Ibi etiam, quod mirabile nostris hactenusmonstraturtemporibus, molendinum fecit volvere aquis contra montem currentibus; constituitque ut nullus hominum molendinum extra locum jam dictum construere presu- meret: quod ad utilitatem monasterii Sithiu ad tempus fuit conser- vatum. Hujus autem abbatis taie fertur fuisse ingenium, ut posset au dire auribus quo aqua deflucrct per inscios occultosque terra? mea tus. Sunt et alia quamplurima ipsius laudum preconia, quae in secu- larium versantur ora; quae ideo hic omittimus, ne negligentibus videantur superflua.
[Posteaquam Odlandus abbas annis ferme novem sue vixisset ad- ministrationis, exuit fragilem carnis sarcinam, redditurus Creatori talentorum rationem. Cui in respectu cenobiali successit Nantharius, hujus nominis secundus.]
68 CHARTULARIÜM SITttIENSE.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/7ee1fa2b-efed-4064-8add-0cd901522090/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success