Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLI. , S. 467
XLI.
QCAUTER ABBAS KÖSTER DEDIT IN FEODUM QUANDAM TERSAN TR1GINTA DUÂRUM
MENSURARUM IN FORMS.
Quodam tempore, dum Theodericus comes Iherosolimis esset, Leonius, abbas bone memorie, de manu Philippi, filii sui, qui, vívente patre, quasi perfunctorie jura comitatus exercebat, quan- dam terram in territorio Furnensi circiter xxx duarum mensurarum, que de feodo comilis erat, in elemosinam receperat, Lambertum, cujus eadem terra fuerat, monacbum faciens. Que, regresso eodem Theoderico, cum a propinquis ejusdem Lamberti in causam tracti essemus, nobis est adjudicata, eo quod filius de hereditate, que ex parte patris venit, vivente patre, nibil poluit vel tlcbuit dare, quern constabat, secundum leges, nondum aliquid habuisse. Hanc terram abbas, de quo bic sermo est, favore comitis et baronum qui judices curie erant, studio et diligentia sua, sibi acquisito, recuperavit, dic tante et judicante curia, quia privilegium comitis inde babebamus, quod comes privilegium suum salvare deberet, et, sicut pater do- nationem, que de terra sua sine suo assensu facta fuit, qua m diu vixit, potuit infirmare, ita filius, qui hereditarius heres erat, quod per se factum recognoscebat, conservare debuit et confirmare. Ve rum, quia eadem terra multo tempore a laicis possessa erat, et de manu in manum vendita et revendita, et ut melius a nobis elonga- retur, multis eciam nobilium virorum homagiis implicita, si non áurea tunc pacis fuissent témpora, plus nobis adjudicatio terre il- lius nocuisset quam profuisset; presertim cum idem laici asscrerent et probare vellent, quod, datis Jordano, monacho et carnerario nostro, viginli marcis, tempore Tbeoderici comitis, nobiscum pacem fecis- sent. Terram illam duobus vel parum amplius annis post bee in manu nostra tenuimus, sed nunquam sine querela; nam carruce nostre multociens de eadem violenter fuerunt éjecte, borrea furtive succensa, et numquam inde, nisi per vim comitis, aliquid profectus
558 CHARTÜLARIUM SITHIENSE.
habere potuimus. Unde timens abbas quod, si áurea pacis témpora mutarent colorem suum, plus detrimenti quam commodi nobis posse ex hoc evenire, communicato cum fratribus et hominibus ecclesie consilio, pacem cum predictis hominibus fecit, accepto ab eis quan tum potuit pecunie, quibus, ut pax firmior esset, eandem terram in feodum dedit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/880f549f-2457-4d7c-8ee7-6ada3cebbcab/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success