Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXII. , S. 391
LXXXII.
Major tarnen pars conventus nullis terroribus nulloque timore ab intentione defensionis ecclesie sue flectebatur; quapropter convenie- bant frequenter, et qualiter se defenderé possint mutuo Iractabant. Unde abbas commotus, priorem, cujus consilio ad hoc animatur, Aquiscincti exilio religavit. Cerneres unum eumdemque virum, ut ita dicam, milies de una eademque mutasse anima. Hinc etenimtimebat valde inferior cum fortioribus inire conflictum; idem vero metuebat ne ecclesia a fundamentis libera, sui causa, sub Cluniacensi Servitute perpetuum, quantum ad seculum, subiret imperium. Filios enim hujus lucis plus humana quam divina cauteriari ignominia, cum in Deo unum sint liber et servus, barbarus et scita1.
Quid tandem ? Turbatur tota Flandria, et, ad libertatem defenden- dam Sithiensem, anicula et trementi capite animatur. Audiens autem Cluniacensis terram conturban, dirigit priorem Abbatis Ville, cum aliis prudentibus, ad abbatem Sithiu Lambertum, ut ei conductum querat a Comitissa veniendi ad ecclesiam sancti Bertini. Abbas vero, volens satisfacere Cluniacensibus, cum responsalibus eorum ad Comi- tissam proficiscitur. Nuncii cum abbate rogant domnam, ut conduc tum det Cluniacensi Pontio ad ecclesiam sancti Bertini veniendi,
1 Forte sei tas.
36
quasi ad propriam. Puer BalduinusHapkin, cum matre et proceribus. quasi ad propriam, egre tulerunt, et eis se accipiendas inducías super hoc respondendi communi consilio censuerunt. Rcversi sunt nuncii absque effectu. Quorum famuli Sithiu a nostris valde deturpati et injuriati sunt.
LXXXII1.
Postera vero die, de omnibus se volens excusare abbas Lambertus, cum episcopo Johanne et cum Gelduino, tunc apud nos incluso, dudum abbate Aquiscinensi, ad Cluniacensem pervenit, satisfaciens ei de omnibus. Sed Cluniacensis, omne ei pondus imponens, dixit se excusationem non accepturum, nisi priores Sithiensis cenobii, postera die, ad se Rumiliacum adduceret, eique, ad removendam de cetero suspicionem, professionem facerent. Quod si nollet faceré, Clunia- oenses, qui eatenus in Sithiu morabantur, sibi Rumiliacum addu ceret.
Abbas Lambertus, cum episcopo reversus, ad nos fratres quam- plurimos, in hoc ei assentientes, induxit. Audivit itaque hoc castella- nus Audomaricola, et statim ad adjutorium nostrum advenit, magna comminatione contradicens, ne quis nostrum tale presumeret. Unde frustratus abbas suo conamine, vocatCluniacenses, qui tunc nobiscum erant, indicatque eis Cluniacensis preceptum. Preparansque eis que necessaria erant, ascensis equis, eos Rumiliacum perduxit. Inde vero Cluniacensis transiens, usque Leons pervenit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/8f203a19-de2d-476d-a5d7-adb1fa2c7e1f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success