useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)  LXXVII.
Signature:  LXXVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVII. , S. 253
 


Current repository
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVII. , S. 253

    Graphics: 
    x

    LXXVII.

    DE CONVERSIONK MONACHOBtiM IN REGUI.AHI PROPOSITI].

    Antedictus autem abbas et comes Arnulfus, dolens religionem monasticam, quae inibi in priori tempore a beato Bertino conslructa vigebat, tunc-temporis aboletam, cogitare cepit qualiter pristinam religionem extrueret, et locum antiqua sanctitate nobilitaret.

    [Sed, volúntate altissimi Dei, qui sponsam suam, ecclesiam videli cet, quanquam interdum fluctuari, nunquam tamen periclitan per- misit, eundem marchionem continuis cruciatibus calculi, qui, urinam inbibens, nuncupatur vulgo lapillus, voluit macerari. Ad quem, me- dendi gratia, multi cirurgicorum convolarunt, sperantes se, ab eo qui affluebat divitiis, emolumentum non parvum accepturos. Sed illi, suae artis peritiam querentes in eum extollere, et extollendo ostentare, sub cujus aspectu octodecim viros, simili morbo confectos, incide- runt, quos quidem omnes, uno dempto qui in brevi mortem obiit, curaverunt. Et quia is sibi medelam incidendi evitandam ostendit, de cetero tale quid suggerentibus ulterius audire nequivit. Demuni, di vina gratia ad se conversus, contemptis hujus seculi medelis, mente ad eum cucurrit qui solo sermone universa restaurât, et venerandi Ge- rardi presentiam per nuncium velocem queritat. Adveniente siquidem viro Dei, intimavit lugubrum, ut pro corporis sanitatis recuperatione omnipotentis clementiam imploraret. Verum, fusa prece, et mar- chionis animo sancti viri consilio pulsato quatinus de suorum bo norum affluentia egenis daret, volente Deo, obtempérât marchisus sancto; celebratisque missarum sollempniis cum fletuum suspiriis, triduani jejunii abstinentia indicitur illi. Cumque cornes iste sacra- mentorum devotus particîpasset misteriis, repente mingendi appe- titus marchionem sepedictum impelit, et, congruo pétente secessu, sine difficultate urentem emisit lapillum. Quo pristine sanitati mi

    rabiliter resliluto, quanti in ejus pectusculo habundabat exultatio, quanteve areas virum Dei exercuerit condecens veneratio, non nostre opis est comprehendere. Comes igitur, beneficii collati remunerator liberalissimus, virum Dei multis peroptans premiari muneribus, omnibus spretis, comiti respondiese fertur : « Si nostra, inquiens, de- reliquimus, quomodo aliena accipiemus? » Sacramentis tamen terri- bilibus obstrictus comes, vix tandem compellit ut suarum facultatum decimus acceptaret, et, ut prudens dispensator, consideranter dis pensait; et hoc quoque prius humiliter declinavit quod paulo post non cupide suscepit, quas prudenti consideralione dispertivit. Item et quotquot abbatiarum comes memoratus habebat sua sub potes- tate, utile sibi visum est procurationem dicto Gerardo commendare.] Ob hac igitur causa [venerandum] Gerardum quendam abbatem ad se advocavit [ut cenobium istud sancti Bertini, regularitate vi- duatum, ad pristinum sánete regule honorem stabiliret, et ut per- versam consueludinem, ne scilicet de cetero seculares viri abbatum officium usurparent, funditus evelleret], et cum ipsis monachis trac- tare cepit, si forte ad consensum boni consilii eorum animum incli nare posset. Cumque illi, in obduratione mentis permanentes, пе�? minis пе�? blanditionibus flecterentur, hos de monasterio praecepit abire, anno salubérrima? nativitatis Jhesu Christi Domini dccccxliiii., XVII. kah mai; ipsique Gerardo abbati, qui pene solus et primus in occiduis partibus, ultimis temporibus, regularis vitae normam ser- vabat, cum monachis e diversis locis collectis, eundem monasterium tradidit regulariter gubernandum. Erat autem populi ad hoc ipsum spectaculum congregati non parvi numeris, eratque videre dolorem cunctis in monachorum exitu permaximum et lacrimas in oculis plurimorum, turbationemque ejusdem loci famulorum cum reliqua multitudine plebium, in monachos regulares et in ipsum comitem insurgere volentium. Comes autem, post eos dirigens, rogavit ut reverterentur; promittens omnia se eis daturum necessaria, tantum ut, revertentes ad proprium locum, profiterentur se ordinem ser vare monasticum. At illi in sententia perseverantes, cum magna se

    PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. II. 145

    quentium populorum multitudine exeuntes, apud villain ejusdem monasterii, Loconessam nuncupatam , aliquantisper demorati sunt. Post aliquantulum autem, major pars eorum navim in océano in- trantes, in transmarina rcgione delati sunt. Quos rex Adalstenus1 benigne suscipiens, monasterium quod dicitur ad Balneos eis statim concessit; ob id maxime, quia frater ejusdem incliti regis, Etvvinus rex, in monasterio sancti Bertini fuerat tumulatus. Siquidem, anno Verbi incarnati dccccxxxii., isdem rexEdwinus, cum, cogente aliqua regni sui perturbatione, hac in maris parte, ascensa navi, vellet devenire , perturbatione ventorum facta navique collisa, mediis fluc- tibus absortus est. Cujus corpus cum ad litus esset devectum, Adalol- phus comes, quoniam propinquus ei carnali consanguinitate erat, cum honore sumens, ad sancti Bertini monasterium detulit tumu- landum. Post cujus mortem, frater ejus rex Adalstenus plurima huic loco in ejus elemosina direxit exenia, et, ob id, ejusdem monasterii monachos amabiliter suscepit ad se venientes. Beliqui autem mona- chorum, quorum cor Deus visitationis suae gratia illustraverat, regu lan» amplectentes monachicam, ad proprium reversi sunt monaste rium , Engelandus videlicet, loci hujus antea propositus; Grimbaldus cum Drothwino, ipsa senectutis canitia venerandi; post hos Adalol- pbus et Galandus, Siguvinus, Suavinus, Vulfricus, Sigebaldus atque Adalgerus. Igitur, quia abbas Gerardus monasterium in Gandavo situm, nomine Blandinium, tenebat, nec utrosque, hoc videlicet et illud, preesentialiter gubernare poterat, Agiloni quodam, sancti Apri monacho, Toletanae civitatis, cum Womaro, Blandiniimonasterii monacho, non cum abbatis nomine, regularis vitaî regimen, comité jubente, et Gerardo abbate consentiente, concessum est. Brevi au tem post haec tempore, Agilone mortuo, Gerardo abbate postulante, et comité Arnulfo annuente, Wido, ipsius Gerardi nepos, abbas in hoc monasterio consecratur, anno nativitatis dominica? dccccxlvii.; sub cujus tempore Vuago quidam puerulus, a patre Odone, civitatis Monsterioli, monachus hie oblatus efficitur. Post, isdem abbas Wido, 1 A). Aldeslanus, Edwardi I fdius, rex Angliae.

    '9

    146 CHARTULAR1UM SITHIENSE.

    quia nimis vanae juventutis gaudia sectabatur, apud comitem incu- satus, abbatia est fraudatus, et sancti Bavonis monasterio abbas est destinatus. Vuomarus autem regimen monasticum sub regulari re- gebat districtione. Quo tempore ego ipse haec scribens Folquinus, a patre Folquino supra jam memorato, et matre Thiedala, de regno Lothario dicto hue adductus, anno incarnationis felicissimae Domini nostri Jhesu Christi dccccxlvih. , die festivitatis elevationis sancti Bertini, quae succedit omnium sanctorum festivitati, sancto Bertino oblalus, monachus, proh dolor! facie tenus sum effectus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.